Circulares literae dioecesanae anno 1901 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
7 aut ulteriore, praeter tres praedictas, visitationum numero, dispensatos intelligant. 5. Archicapitulum nostrum Strigoniense, die per vicarium nostrum generalem communi fratrum consilio statuenda, solemnem praemisso in Basilica metropolitana Sacro instituet processionem semel tantum ad eccl. SS. Apostolorum Petri et Pauli, necnon S. Ignatii peragendam, cui Seminarii nostri alumni cum suis superioribus et professoribus interessé debent, caeteri autem ecclesiastici aut etiam saeculares, praesertim archigymnasii et praeparandiae scholares, praeeuntibus suis disciplinarum magistris interessé possunt. Qui autem huic solemni ex Basilica movendae in eamque revertendae processioni interfuerint, se a quibuscunque aliis visitationibus dispensatos sciant. Volumus tamen, ut Seminarii nostri Strigoniensis alumni praeter hanc processionem, tribus diebus per Moderatorem seu Rectorem figendis, a carnibus abstineant, bisque diebus in adoratione post prandium Litanias S. S. Cordis Jesu recitent atque ad mentem Beatissimi Patris orent. 6. Adiuncta loci suadent temporisque postulat ratio, ut Christifidelibus, in metropoli regni Budapest degentibus benigniores nos exhibeamus, lucrandique Jubilaei conditiones temperemus. Quicunque igitur fide- lium, praeter parochialem ecclesiam aliam etiam ex designatis in processione solemni, cum proprio parocho aut eius vices gerente visitaverint, et hanc eandem visitationem solemni ritu peragendam, iteraverint, eos super reliquis ecclesiarum visitationibus dispensamus et dispensatos esse declaramus. Cum porro teste experientia pubes adolescens ex processionibus solemni ritu deductis, publicisque pietatis officiis iam vel ideo nullum aut parum capiat utilitatis, quia ingens scholarium caterva nec ipsas ecclesias commode ingredi, nec proinde ibi devota mente pietati vacare queat, volumus et mandamus, ut pro maiorum institutorum, gymnasiorum caeterarumque scholarum discipulis, separata sub directione et vigiliis magistrorum aut professorum instituatur ad aliquam ecclesiam magis insignem processio, ubi sacro assistant, caeteraque praestent iuxta Bullae Pontificiae dispositionem. Talem unicam processionem cum unius ecclesiae visitatione rite peractam sufficere et omnibus eiusdem instituti professoribus seu scholaribus suffragari, quin necesse foret praeter unicam ecclesiam alias visitare aut visitationes iterare, praesentibus declaramus et dispensando edicimus. Id nihilominus postulamus ut horum institutorum magistratum gerentes, moderatores, catechetae aut spirituales directores nobis praevie suggerant ecclesiam insigniorem, quam huius rei gratia visitare cupiant, et totum processionis et devotionis ordinem ad Nos deducendum curent, mox adprobandum. 7. Moniales, ad clausuram obligatae, novendialem pietatis devotionem peragant, eodem prorsus ritu, quem literis nostris die 17. Dec. 1899. praescripsimus. (Vide Circul. Dioec. anni 1899. pag. 174.) 8. Cunctis de Clero Nostro tum saeculari tum regulari, iurisdicundi potestatem facimus, quatenus Christi! i ti eles a quibuscunque criminibus et peccatis, a sententiis et censuris, demptis tamen, quae in Bulla Pontificia excipiuntur, valide et licite, lucrandarum Jubilaei gratiarum ergo et in foro conscientiae tantum, absolvere possint ac valeant. Caetera autem omnia, quae in hisce literis non tractavimus, inveniuntur in nostra pastorali Instructione diei 17 Decembris 1899, quam proinde quorum interest omnes regustare maturent.