Circulares literae dioecesanae anno 1901 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
5 presse, quod alicuius Ordinis, Congregationis et Instituti Professores extra propriam Religionem peccata sua confiteri prohibeantur: quibus omnibus et singulis, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione de illis eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa et individua mentio facienda, vel alia exquisita forma ad id servanda foret, huiusmodi tenores pro insertis, et formas pro exactissime servatis habentes ; pro hac vice et ad praemissorum effectum dumtaxat plenissime derogamus; ceterisque contrariis non obstantibus quibuscumque. Volumus autem, ut harum Litterarum transumptis sive exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem ab omnibus fides i habeatur, quae ipsis praesentibus habeatur, si forent exhibitae. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae extensionis, hortationis, commissionis, concessionis, derogationis, decreti et veluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctum Petrum Anno Incarnationis Dominicae Millesimo noningentesimo, Octavo Calendas Ianuarii, Pontificatus Nostri Anno vicesimo tertio. C. Card. ALOISI-MASELLA Pro-Dat. A. Card. MACCHI VISA De Curia I. De Aquila e Vicecomitibus. Loco f Plumbi. Reg\ in Secret. Brevium. Dum has literas, apostolicae benignitatis testes, pro munere Nobis inhaerente publici iuris facimus, simul in virtute s. obedientiae mandamus, ut sacrorum curiones caeterique omnes, quippe parochorum vices gerentes, ecclesiarum rectores, religiosorum ordinum superiores, congregationum moderatores aut confessarii, intituendae iu- ventutis directores spirituales, catechetae aut professores, in sacris suis concionibus, exhortationibus aut catechesibus, quamprimum habendis, indictum ac respective ad universum orbem extensum ab Augustissimo Pontifice, denuntient Jubilaeum, uti in literis apostolicis superius relatis plenius continetur. Caeterum mentem nostram declarantes et quae opportuna sunt statuentes, praesentium serie disponimus : 1. Jubilaeum hac in nostra Archidioe- cesi a Calendis Februariis ad Calendas usque Augusti mensis lab. anni durabit; cuius gratiarum seu indulgentiarum plenariarum participes fieri poterunt omnes, cuiuscunque ordinis et status, ac utriusque sexus Christi fideles huius archidioecesis, vel in hac commorantes, in Apostolicae tamen Sedis gratia et obedientia manentes, etiam ii, qui fortassis anno superiore Romam concesserunt, ibique, seu etiam domi et alibi, quavis ratione hoc ipsum Jubilaeum iam adepti sunt, vere poenitentes, et confessi, ac sacra Sy- naxi refecti, qui intra defixum a Nobis semestre Ecclesias in singula parochia per Nos defixas, vel e delegatione Nostra defigendas, semel saltem in die per quindecim continuos aut interpolatos dies devote visitaverint, ibique ad mentem Ecclesiae et Augustissimi Pontificis pias ad Deum preces fuderint. 2. Quamvis probe perspectum haberemus bonam esse orationem cum ieiunio et I. CVGNONIVS.