Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

84 Nr. 2367. Nova administran­dorum s. peculiorum statuta publicantur et dimittuntur. Praeceptis sacrosanctae Tridentinae Synodi1 obsequentes p. m. praedecessores mei sapientissima circa administrationem pe­culiorum sacrorum statuta sanxerunt, quae si semper ab omnibus, ad quos attinet, religiose servata fuissent, non utique pecu­niis sacris tot calamitates ac damna inferri potuissent. Verum haud absque animi moe­rore experti sumus, plurima ex hisce prae­scriptis aut penitus oblivioni data aut ne­glecta, atque non levia exinde damna sacris fiscis illata fuisse. Quapropter multis malis, quae adhuc exoriri possent, medelam allaturi, statuta administrandorum peculiorum sacrorum in hac archidioecesi adusque vigentia in novam formam redigi et lingua hungarica conscribi curavimus, ut hac ratione distinctim ac dilu­cide proponantur atque etiam a syndicis, qui sat gravem hac in re partem capiunt, prae oculis haberi possint ea omnia, quae admi­nistrationem fisci sacri et rationes redden­das concernunt. Adiecimus insuper -—- auditis archi- diaconorum sententiis — quaedam nova praescripta, quae ad negotium hoc rite ex­pediendum necnon ad rationes clare con­ficiendas multum conducere videntur. Cum igitur duo exemplaria horum sta­tutorum his nostris literis adnectimus, man­damus et singulis peculiorum sacrorum ac piarum fundationum administratoribus severe iniungimus, ut quae inibi praescribuntur, integerrimae mentis conscientia et summa religione servent et exsequantur. In specie autem disponimus et man­damus haec: 1. Alterum exemplar statutorum trans­missorum diligenter custodiatur in archivio parochiali et inseratur inventario; alterum 1 Sess. XXII. Cap. 8. et 9. autem pro usu ac directione tradatur syndico. 2. Propositio syndicorum nominando­rum in posterum ubicunque ita peragatur, prouti in Statutis praecipitur.2 3. Consultationes de rebus ad admini­strationem peculii sacri pertinentibus, quae plurimis in locis obliteratae sunt, Statutis3 conformiter rite serventur atque de iis ta­bulae conficiantur. 4. Omnes recursus ac relationes admi­nistrationem peculiorum sacrorum respici­entes etiam a syndicis subsignentur et semper mediante officio vicearchidiaconali substernantur. Libellorum, qui hisce postu­latis non respondent, nulla ratio habebitur. 5. Pro exarandis seu consignandis piis fundationibus nonnisi philyrae impressae adhibeantur. 6. Summa capitalis pro missarum fun­datione offerenda ut ex Statutis patet4 in maiori defixa est. Quapropter eae tantum fundationes abhinc ab Ordinariatu accepta­buntur et confirmabuntur, pro quibus mini­mális saltem summa praescriptis Statutorum respondens deponetur. 7. Elenchus missarum. fundatarum in tabula marginata inclusus in sacristia cuius­libet ecclesiae exponatur et quidem sub vitro patenti in loco. 8. Rationibus abhinc adiungendus erit computus erogationum ac perceptionum pro anno proximo ab administratoribus fisci sacri confectus. 9. Gravissimum munus revisionis A. R. D. Vicearchidiaconi eo vel magis solli­cite exsequi contendant, quod pro ratio­nibus revisis et praescripta clausula sub­scriptis responsionis onere teneantur. 2 I. Fej. 4. et 5. §§. 3 I. Fej. 12. §. 4 V.Fej. 2. §.

Next

/
Thumbnails
Contents