Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

85 Curent itaque, ut rationes stricte ad exigen­tiam horum Statutorum concinnentur, utque tota peculii sacri administratio his Statutis conformiter peragatur. Nominatim invigilent, utrum illa, quae quoad intabulationem capi­talium: quoad vinculationem pecuniarum industrialium, fundationum sacrarum et obli­gationum praescripta sunt, conscientiose serventur; utrum diarium ac liber sacro­rum fundatorum in debito ordine reperian- tur. Quod si qualemcunque defectum de­texerint, absque mora ad Ordinariatum de­super referant. 10. Philyrae impressae, quarum speci­mina in Appendice Statutorum exhibentur, prostant venales apud bibliopolam Buzáro- vits, Strigonii. Haec sunt, quae adnotanda habuimus, cum Statuta in administrandis peculiis sacris posthac, seu a 1 Julii a. c. observanda Vo­bis, Ven. Fratres, communicamus ac trans­mittimus. Peculium sacrum fidei vestrae credi­tum et per vos nomine Ecclesiae admi­nistratum1 ex oblatis ac donationibus fide­lium aliorumque benefactorum coalescit, qui charitate erga Deum et proximos ani­mati se ipsos spoliaverunt atque propria bona ac possessiones sacrificaverunt, ut cul­tus divinus splendide debitoque cum decore peragatur, sacra anniversaria pro refrigerio animarum celebrentur, variaeque devotiones in gloriam Dei Sanctorumque honorem quot­annis et in perpetuum instituantur. Merito igi­tur haec bona depositum pietatis, solamen ani­marum, patrimonium Christi appellantur. Pro­inde si iustitia exigit, ut bona oblata in fines suos impendantur, religionis virtus insuper postulat ut ea, tanquam res sacrae, summa cum religione ac veneratione tractentur. 1 Cone. Americae Latinae, Romae 1899. celebr. Tit. XIII. Cap. IV. n. 851. Quid magis consonum statui nostro sacerdotali, quam exercitium iustitiae ac religionis ? In quanam virtute eminentius hisce temporibus nos fulgere necesse est, quam in iustitia, quae vinculum est mutuorum officiorum in societate humana, et in reli­gione, quae fons est ac fundamentum omnis nostrae vitae moralis. Sectamini igitur, o homines Dei ius- titiam, pietatem, fidem; fugite autem cupi­ditatem, quae radix est omnium malorum, quam quidam appetentes erraverunt et inse­ruerunt se doloribus multis.2 Sic bona sacra administrare semper satagite, ut „pax iustitiae et honor pietatis“3 exultet in cordibus Vestris, utque in die magni indicii laeti rationem villicationis vestrae reddere atque ex ore supremi Judicis audire valeatis: „Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium Domini tui.“4 A m. kir. vall.- és közoktatásügyi miniszter az „erdélyi püspök“ czime tárgyában 1899-ik évi 1185. ein. szám alatt kiadott rendelet magyarázatára nézve 1724/1900. ein. szám alatt a kö­vetkező rendeletet intézte az ország va- lamennyi törvényhatóságához. Az „erdélyi püspök“ czim tárgyában 1899. évi április hó 11-én 1185. ebi. szám alatt kelt rendeletem félreértésekre adván alkalmat, szükségesnek látom tudatni a kö­vetkezőket : Majláth Gusztáv Károly gróf püspök ur azzal a felkéréssel fordult hozzám, hogy miután öt a hatóságok és hivatalok majd 2 I. Tim. 6. 10. 11. 3 Bar. 5. 4. 4 Matth. 25. 21. 2555. sz.

Next

/
Thumbnails
Contents