Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

V.

31 timus facile fieri potest causa magnarum calami­tatum. Recordamini eventum maxime memora­bilem historiae sacrae. Profecto nec animus, nec voluntas, nec studium ardens causae sacrae reli­gionis presbyteris defuit, qui ad Judam Maccha- baeum convenerant, ut cum eo inimicos veri Dei, violatores templi, vexatores populi oppugnarent. Sed cum vincula disciplinae effugere voluerint, teme­rarie cum hoste manus conseruerunt et devicti sunt. Spiritus sanctus dicit de eis, „eos non fuisse de semine eorum, per quos salus facta est in Israel.“ — Cur? quia noluerunt obedire nisi prop­riis inspirationibus et exierunt a duce non iussi. In die illa ceciderunt sacerdotes in bello dum volunt fortiter facere dum sine consilio exeunt in praelium. Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Israel.1 In his rebus inimici nostri nobis exemplo sint. Hi optime noverunt, concordia fundari potes­tatem, „vis unita fortior“; neque negligunt apte se coniungere, ubi sancta Ecclesia Jesu Christi oppugnanda est. Ergo, filii dilectissimi, si qui vester animus est, ex atroci certamine, quod sectae antichristianae et regnum daemonum contra Ecclesiam excita­verunt, Deum et Ecclesiam superiorem discedere cupitis, omnino necesse est, vos pugnare concordes acie instructa et disciplina et severitate servata subiectos praepositis vestris ecclesiasticis. Nolite audire homines nefarios, qui, cum se Christi­anos et catholicos dicunt, zizaniam in agrum Domini sj)argunt et discordiam in Ecclesia seminant, cum oppugnant et saepe calum­niantur episcopos, „qui sunt a s. Spiritu positi regere Ecclesiam Dei.“2 Nolite legere neque scripta eorum, neque ephemerides. Bonum sacerdotem non licet neque opiniones eorum, neque licentiam ser­monis ullo modo probare. Num unquam obli­visci potest, se die, quo ordinatus est, ad altaria sanctorum episcopo suo solemniter promisisse „obedientiam et reverentiam“ ? Insuper recordamini, filii dilecti, puritatem et sanctitatem vitae esse absolutam conditio­nem veri zeli sacerdotalis et maximum pignus boni laborum eventus, ad quos vos obedientia ecclesiastica obligat. „Jesus coepit prius facere tum docere.“ 3 Ut ille, sic sacerdos incipiat prius exemplo deinde verbo praedicare. „Cum enim (dicunt patres s. concilii Tridentini) a rebus saeculi in altiorem sublati locum (clerici) conspiciantur, in eos tamquam in speculum reliqui oculos conficiunt ex iisque sumunt quod imitentur. Quapropter sic decet omnino clericos, in sortem Domini vocatos, vitam moresque suos omnes componere, ut habitu, gestu, incessu, sermone, aliisque omnibus rebus nil nisi grave, moderatum, ac religione plenum prae se ferant; levia etiam delicta, quae in ipsis maxima essent, effugiant, ut eorum actiones cunctis afferant venerationem.“ 4 Hisce commendationibus s. Concilii, quas ut in cordibus omnium vestrum, filii dilectissimi, inscribantur optamus, certe non satisfacerent sacer­dotes, qui praedicantes adhiberent sermonem, qui paulum conveniret dignitati sacerdotii et sanctitati verbi divini; qui conventibus populi interessent, in quibus, si adessent, non nisi animos impio­rum et inimicorum Ecclesiae perturbarent et se ipsos impudentissimis iniuriis obnoxios red­derent, neque quidquam proficientes, pios fide­les si non scandalizarent, certe obstupeface­rent; qui suos facerent mores et rationem vivendi et agendi et animum hominum saecularium. Certe sal miscendus est massae, quam e putredine servare debet tum, cum se ipsum ab ea defendit, ne omnem saporem perdat et ad nihilum valeat ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus.5 Aeque oportet, sacerdotem, qui est sal terrae, in communi vitae usu cum societate, in qua versa­tur, modestiam, gravitatem, sanctitatem in vivendo, agendo, loquendo servare, neque ad petulantiam, ad voluptatem, ad vanitatem hominum voluptatibus deditorum illici. E contra necesse est, eum inter homines servare adeo cum Deo unitum, ne quid perdat suae sanctitatis, neve cogatur coram Deo et coram se ipso haec triste et humiliter confi­teri: „quoties in laicis fui, minor sacerdos redii.“ Nonne hoc esset antiquitus traditas regulas discretionis, modestiae, prudentiae sacerdotalis, 1 I. Macch. V, 67., 62. 2 Act XX. 28. 8 Act. I., 1. 4 S. Cone. Trid. Sess. XXII. de Reform, c. 1. 5 Matth. V., 13. *

Next

/
Thumbnails
Contents