Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
V.
82 quas sacerdotes quidam obsoletas, neque his temporibus convenientes putant, principia disciplinae et morum, quae a magistris seminarii maioris acceperunt, arroganti zelo seponere ? Quasi natura duce in novis rebus, quae quod attinet ad genus dicendi, ad rationem agendi, ad relationes periculosissimae sunt, praecedere videntur. Pro dolor! temere in lubrico versantes, ubi per se ipsos se sustinere non poterant, amoris plenas admonitiones superiorum et confratrum contemnentes, qui aetate priores et rerum peritiores sunt, ad apostasiam pervenerunt, quae adversarios Ecclesiae magno gaudio affecit et episcopis eorum, fratribus in sacerdotio, piis fidelibus causa est amararum lacrimarum. S. Augustinus nobis dicit: „Quo quis magis progreditur cum vi et celeritate, cum versatur in via non recta, eo magis deviat.“1 Non est dubium, quin sint novae quaedam res utiles, idoneae ad augendum regnum Dei in animis et in societate humana. Sed, ut ait s. Evangelium,1 2 3 patris familias et non liberorum vel servorum est, eas examinare, et, si eas utiles invenerit, usu recipere cum consuetudinibus veteribus et venerabilibus, quae constituunt alteram partem thesauri eius. Cum novissime adimplevimus munus apos- toliciun admonentes catholicos Americae septem- trionalis, ut a rebus novis caveant, quae inter alia pro perfectionis principiis institutione doctorum et exercitatione sanctorum sancitis rationes vel regulas vitae moralis substituere student, quae plus minusve isto naturalismo omnia his temporibus penetranti infestae sunt, solemniter pronuntiavimus: „Abest profecto a Nobis ut quaecunquae horum temporum ingenium parit, omnia repudiemus. Quin potius quidquid indagando veri aut enitendo boni attingitur, ad patrimonium doctrinae augendum publicaeque prosperitatis fines proferendos, libentibus sane Nobis accedit. Id tamen omne, ne solidae utilitatis sit expers, esse ac vigere nequaquam debet Ecclesiae auctoritate sapientiaque posthabita.“3 Ad finem adducentes hasce literas volumus ad clerum Galliae ea, quae olim ad clerum dioecesis Nostrae Perusiensis scripsimus, dirigere. 1 Enarr. in Ps. XXXI. n. 4. 2 Matth. XIII- 52. 3 Epist. ad S. R. E. Presbyt. Card. Gibbons Archiep. Baltimor., die 22. Jan. 1899. Hisce reddimus unam partem litterarum pastoralium, quas ad eum dedimus 8. Julii 1866. „Cupimus, ecclesiasticos nostrae dioecesis sublimia munera sua, circumstantias in quibus versamur difficiles examinare et ita se gerere, ut vita eorum cum officiis congruat et zelo erudito et prudenti respondeat. Hoc modo ipsi inimici nostri frustra causam opprobrandi et vituperandi quaerent: qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.“ 4 „Quamquam difficultates et pericula in dies crescant, pio et studioso sacerdoti non licet prop- terea animo deficere, non licet officia relinquere, ne desinere quidem adimplere missionem spiritualem, quam accepit ob bonum et salutem generis humani et ad sustentandam hanc augustam religionem, cuius praeco et minister est. Difficultatibus enim et periculis potissimum virtus eius firmatur atque roboratur et in maximis calamitatibus, cum res publicae evertuntur, cum societas humana perturbatur, ministerio eius animi ad humanitatem maiore cum splendore informantur et bonum spargitur disseminaturque.“ „. . . Ut ad usum rerum perveniamus, optime temporibus accomodatam institutionem invenimus in quatuor consiliis, quae magnus apostolus s. Paulus discipulo suo Tito dedit: „In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate: verbum sanum irreprehensibile.“5 Volumus, unusquisque clericus haec consilia meditetur, iisque vitae rationem conformet.“ „In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum, i. e. praebe exemplum vitae rectae et industriae, impletae vero spiritu chari- tatis, ductae rationibus prudentiae evangelicae, vitae sacrificandi et operandi, dedicatae benefaciendo proximo non rerum terrestrium et mercedis fragilis causa, sed studio supernaturali inflammatae. Praebete exemplum sermonis omnino simplicis, honesti et sublimis, verborum integrorum et proborum, quae omnes adversarios confundunt, mitigant antiquum odium mundi contra nos et efficiunt, ut nos vereantur et aestiment ipsi inimici religionis. Quicunque se devovit sanctuario, semper obligatus erat praebere se exemplum vivum, exemplum perfectum omnium virtutum; sed haec obli4 Tit. 2., 8. 5 Tit. II., 7—8.