Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
V.
30 custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt.“1 Nunc vos, dilectissimi filii, qui sacerdotes ordinati cooperatores estis episcoporum vestrorum, nunc vos alloqui volumus. Nos omnesque homines cognovimus, 'quae virtutes vos ornent. Ne unum quidem bonum opus est, cuius non sitis vel auctores vel apostoli. Pronis auribus accepistis consilia, quae in encyclica Nostra Rerum Novarum dedimus, cum descenditis ad populum, ad operarios, ad pauperes. Quibus omni modo succurrere studetis, eosque ad humanitatem informare, eorumque sortem lenire. Hanc ob causam societates creatis, concilia habetis, conditis perfugia, auxilia et tractatoria iis, qui laborem quaerunt. Cogitatis de statu oeconomico et pecuniae conferre. Praeterea libros conscribitis et in commentariis diurnis et ephemeridibus disputatis. Haec omnia per se laudanda sunt, atque non ambigue probatis voluntatem vestram et intelligens, magnanimumque studium erga instantissimas necessitates societatis humanae et animarum hoc tempore. Tamen, dilectissimi filii, nobis videmur animos vestros patris instar ad quaedam principia fundamentalia convertere debere, quae ne negligatis, si ex laboribus vestris veros fructus capere et feraces esse vultis. Imprimis recordamini, zelum animarum debere esse „discretum, rectum, purum“, ut laudandus sit et ad omne opus bonum utilis. Haec dicit gravis ille et prudens Thomas a Kempis. Ante quem s. Bernardus, gloria terrae vestrae saeculo XII., apostolus infatigabilis omnium magnarum rerum, quae ad honorem Dei, ad iura Ecclesiae, ad bona animarum spectabant, non est veritus dicere: „Importabilis siquidem absque scientia est zelus . . . Quo igitur zelus fervidior ac vehe- mentior spiritus, profusiorque charitas, eo vigi- lantiori opus scientia est, quae zelum supprimat, spiritum temperet, ordinet charitatem . . . Tolle hanc (discretionem) et virtus vitium erit, ipsaque affectio naturalis in perturbationem magis convertetur exterminiumque naturae.“2 Sed discretio operum et adiumentorum, quibus opera benefiant, eo magis necessaria est, quo 1 I. Tirn. VI. 20-21. 2 S. Bern. Serm. XLIX. in Cant. n. 5. haec tempora inquietiora sunt et difficiliora. Haec actio, hic modus, haec ratio zeli per se optima sunt, sed circumstantiis receptis non sunt nisi odiosa. „Quod incommodum et malum sacerdotes avertent, si, antequam agunt et dum agunt, operam dederint, ut ordini constanti et normis disciplinae se accommodent. Sed disciplina ecclesiastica exigit concordiam inter diversa membra hierarchiáé, reverentiam et obedientiam subditorum erga superiores.“ Quod nuper diximus in literis ad archiepiscopum Turo- nensem datis: „Divinum quippe aedificium, quod est Ecclesia, verissime nititur in fundamento conspicuo, primum quidem in Petro et Successoribus eius, proxime in Apostolis et Successoribus eorum, Episcopis, quos, qui audit vel spernit, is perinde facit ac si audiat vel spernat Christum Dominum.“ 3 Audite igitur verba gloriosi martyris Antiocheni, s. Ignatii, ad clerum primaevae ecclesiae: „Omnes episcopum sequimini ut Christus Jesus Patrem... Sine episcopo nemo quidquam faciat, eorum, quae ad Ecclesiam spectant.4 Quemadmodum itaque Dominus sine Patre nihil fecit ... sic et vos sine episcopo.5 Vestrum presbyterium ita coaptatum sit Episcopo ut chordae citharae.“ 6 Si autem, cum sitis sacerdotes, episcopis vestris parere, cum eisque idem sentire nolitis, in memoriam vobis revocaturi sumus ea, quae praedecessor noster Gregorius XVI. dixit: „Quantum in vobis est, ordinem ab auctore Ecclesiae Deo providentissime constitutum funditus evertitis.“ 7 Praeterea mementote, filii dilectissimi, Ecclesiam iure cum acie instructa comparari, „sicut castrorum acies ordinata“,8 cum eius sit, adversus hostes visibiles atque invisibiles Dei et animarum pugnare. Hanc ob causam s. Paulus Timotheo commendavit, ut laboret „sicut bonus' miles Jesu Christi.“9 Quod autem robur exercitus est, quodque ad victoriam plurimum confert, disciplina est et obedientia plena et severa erga omnes, quibus imperare licet. In hisce rebus zelus immoderatus et impor3 Epist. ad Arch. Túron. * S. Ign. Ep. ad Smyrn. 8. 5 Idem ad Magn. VII. 6 Idem ad Ephes. IV. 7 Greg. XVI. Epist. Encycl. 15. Aug. 1832. 8 Cant. VI. 3. 9 II. Tim. II. 3.