Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

V.

29 Thomae Aquinatis? Volumus ergo, ut professores curent, ut rationem eius omnibus discipulis suis explicent eodem modo quo primos articulos fidei catholicae. Pariter aequaliterque commendamus, ut ille liber aureus, qui catechismus concilii Tridentini vel catechismus romanus inscriptus est, et qui dedicatus est omnibus sacerdotibus in munere pastorali constitutis (catechismus ad parochos), in manibus sit omnium seminaristarum et legendo conteratur. Hic catechismus, cum sit propter copi­osam et accuratissime tractatam doctrinam et elegantiam orationis memoratu dignus, pretiosum est breviarium theologiae dogmaticae et moralis. Qui eum penitus noverit, promptam et paratam semper habebit copiam in praedicando fructuose, in implendo munere confessarii et in regundis animis et in eis refutandis, quae ab infidelibus obiiciuntur. Quod attinet studium Scripturae sacrae, Vobis, Venerabiles Fratres, in memoriam revocamus con- | silia, quae in encyclica Providentissimus Deus1 scripsimus, quibus optamus, ut professores imbuant discipulos suos notitia eorum et adiiciant explica­tiones necessarias. Imprimis defendent eos a cona­tibus infestis, qui in interpretationem Bibliorum irrepunt, qui, si praevalerent, inspirationem et notam supernaturalem eorum exstinguerent. Scrip­tores catholici, ut advarsariis verbi revelati usum argumentorum adimerent, quae videbantur irre- futabilia contra fidem et veritatem Librorum sac­rorum, aptissimum putaverunt illa argumenta sua propria facere. Hoc inepto et periculoso agendi modo quasi proprio Marte operam dederunt, ut partem muri civitatis subruerent, quam defenden­dam acceperunt. In nostra encyclica, quam supra memoravimus et in alio documento2 nostro iure de his periculosis temeritatibus indicium fecimus. Cum exegetis nostris animum addimus, ut provi­dentis artis criticae rationem habeant, in principiis permansimus, quae auctoritas Patrum et Concilio­rum antiquitus tradita sanxit, et quae nostris diebus Concilium Vaticanum renovavit. Historia ecclesiae est instar speculi, in quo resplendet vita ecclesiae labentibus saeculis. Plus 1 IX. Nov. 1893. 2 »Genus interpretandi audax atque immodice libe­rum.« (Litterae ad Ministrum gen. Fratrum minorum datis, 25. Nov. 1898.) quam historia civilis et profana demonstrat sum­mam libertatem Dei, eiusque providum regimen rerum. Qui studium ei navant, ne unquam obli­viscantur, eam complecti summam factorum dog­maticorum, quae fide accipienda sunt et de quibus dubitare nemini licet. Haec notitia directiva et supranaturalis, quae gubernat fortunam ecclesiae, simul lumen est, quo historia eius illustratur. Sed cum ecclesia, quae vitam Verbi incarnati inter homines continuat, e principio divino et principio humano constet, id a magistris exponi et a dis­cipulis disci debet magna cum diligentia. Ut dictum est in libro Job: „Numquid Deus indiget vestro mendacio?“3 Scriptor historiae ecclesiasticae eo aptior erit ad demonstrandam originem ejus divinam, quae omnem ordinem et humanum et naturae, qui cogitari potest, excedit, quo sincerius nihil dissi­mulaverit tribulationum, quas sponsa Christi laben­tibus saeculis propter vitia et liberorum et minis­trorum suorum passa est. Historia ecclesiae, quae hoc modo discitur, ipsa sola magnifice et absolute veritatem et divinitatem christianismi demonstrat. Denique ut absolvamus cyclum studiorum, quibus candidati sacerdotii ad futurum ministerium se praeparare debent, commemorandum est de iure canonico vel de scientia legum et iuris prudentiae ecclesiae. Haec scientia arctissime cum theologia cohaeret, quam adhiberi docet ad regundam eccle­siam, ad distribuenda sacra, ad iura et officia ministrorum, ad usum bonorum temporalium, quibus ei ad implendam missionem opus est. „Theologicarum doctrinarum solidae scientiae coniungi debet Sacrorum Canonum cognitio (quod patres cuiusdam concilii vestri provincialis optime dixerunt), sine qua theologia erit imperfecta et quasi manca, nec non multi errores de Romani Pontificis, episcoporum iuribus ac praesertim de potestate, quam Ecclesia iure proprio exercuit, pro varietate temporum, forsitan serpent et paula- tim invalescent.“4 Quae modo de vestris seminariis et mino­ribus et maioribus diximus, his verbis s. Pauli complectimur, quae ut magistri et discipuli athenae- orum vestrorum ecclesiasticorum frequenter medi- tentur enixe optamus: „0 Timothee, depositum 3 Job XIII. 77. 4 Cone. prov. Bitur. a. 1868.

Next

/
Thumbnails
Contents