Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
V.
28 maxime dolendum est, reflexiones nostrae et praesensiones, quas tunc scripsimus, confirmatae sunt: „Si quis in acerbitatem nostrorum temporum animum intendat, earumque rerum rationem, quae publice et privatim geruntur, cogitatione complectatur, is profecto comperiet, fecundam malorum causam, cum eorum quae premunt, tum eorum quae pertimescimus, in eo consistere, quod prava de divinis humanisque scita e scholis philosophorum iam pridem profecta, in omnes civitatis ordines irrepserint, communi plurimorum suffragio recepta.“1 Denuo condemnamus eas doctrinas, quibus cum vera philosophia praeter nomen nihil commune est, quaeque fundamenta omnis scientiae humanae evertunt et per se generalem scepticis- mum el irreligionem pariunt. Maximo dolori Nobis est audire a nonnullis annis catholicos quosdam putasse, se posse sequi opiniones philosophorum, qui per speciem rationis humanae ab opinionibus temere conceptis et vanis, liberandae negant scientiae fas esse ea affirmare, quae propriis animadversionibus superiora sint, et hoc modo opinionibus prorsus privatis omnia monumenta dimittunt, quae metaphysica antiquitus tradita, auctoritate virorum maximi ingenii confirmata, necessaria et firma fundamenta posuerunt, unde probetur, utrum Deus sit necne, num anima per se et immortalis sit et num res quae videntur in sensus cadant. Valde dolendum est, quod scepticismus theoreticus, qui aliunde ortus est et ex protestantismo natus est, tantopere probari potuit in terra, quae nobilis est amore erga perspicuitatem idearum et elegantiam orationis. Scimus, Venerabiles Fratres, Vos Nostris iudiciis vehementer studere, speramusque fore, ut augeatis curam et vigilantiam, ut ex seminariis vestris fallax illa et periculosa philosophia amoveatur, et iis docendi rationibus summum honorem tribuatis, quas in Nostra encyclica, quam supra diximus, de 4. Augusti 1879 commendavimus. His temporibus discipuli seminariorum et minorum et maiorum multo minus alienentur a studio rerum naturae. Sed modus quidam et finis in hisce studiis adhibendus est, et professores nullo modo putent suum esse in scholis, in quibus philosophiae opera datur, de singulis et innumerabilibus rebus exponere, ad quas homines doctrina 1 Encyclica: Aeterni Patris. de rerum natura utantur. Satis est, discipulos plane novisse maximas leges et summas rationes, ut ea refellere possint, quae ex hisce doctrinis contra doctrinam revelatam ab impiis proferuntur. Praeterea magni interest, ut discipuli seminariorum maiorum minimum per duos annos philosophiae rationali assidue studeant, quae ut bene- dictinus doctissimus D. Mabillon, lumen ordinis sui et Galliae, magno adiumento eis fore dixit, non solum ut discant recte cogitare et iudicare, sed etiam ut fidem veram contra malitiosa et saepe captiosa argumenta adversariorum defendere possint.2 Sequuntur scientiae, quae vere atque proprie sacrae dicuntur: theologia dogmatica, theologia moralis, scriptura sacra, historia ecclesiastica, ius canonicum. Hae doctrinae sacerdotis propriae sunt, quarum initiis in seminario maiore instituitur, sed per totam reliquam vitam ad eas incumbet. Theologia est scientia rerum fidei, quae nutritur, ut Papa Sixtus V. dicit, fontibus semper salientibus, quae sunt sacrae scripture, decisiones pontificum, decreta conciliorum.8 Theologia, quae propter disserendi rationem positiva et speculativa vel scholastica vocatur, veritatibus ad credendum propositis non finitur, sed veram rationem veritatum scrutatur, quam necessitudinem cum mente humana habeant demonstrat, usaque adiumentis, quae vera philosophia praebentur, veritates diligentissime explicat, evolvit, accomodat, ut fides defendatur et propagetur. Ut Beleseel, cui Dominus templum aedificandum commisit, spiritum sapientiae, intellectus, scientiae accepit, sic theologus „pretiosas divini dogmatis [ gemmas insculpit, fideliter coaptat, adornat sapienter, eisque cum formam dat, adiicit splendorem, gratiam, venustatem.4 Jure igitur idem Sixtus V. hanc theologiam (atque de theologia scholastica disputat) donum coeli nominat et expostulat, ut in scholis retineatur et studio magno colatur, cum ecclesiae maxime prosit.5 Numquid necessarium est addere, librum per se, ex quo discipuli theologiam scholasticam optime j cognoscere possint, esse Summam theologiae s. — 2 De Studiis Monasticis, Pars II. c. 9. 3 Const. Apóst. »Triumphantis Jerusalem.« 4 S. Vine. Lir. Commonit. c. 2. 5 Eadem Constit.