Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

V.

27 inflammari debent magistri vestrorum seminariorum minorum, cum discipulis familiariter utantur, ad idem propositum principale et directivum spectabit ratio et studiorum et disciplinae. Equidem non ignoramus, Venerabiles Fratres, Vobis ad certos fines rationem habendam esse praescriptorum reipublicae eiusque legum, quibus gradus in uni­versitatibus obtineri possint, quia nonnunquam hi gradus exiguntur a sacerdotibus, sive qui dirigunt collegia libera, constituta sub tutela episcoporum vel congregationum religiosarum, sive qui artes optimas in facultatibus catholicis tractant, quas tanta cum laude fundastis. Ceterum ut clerus sit magni momenti in societate humana, maxime interest, quam plurimos esse, qui scientia, qua eos imbutos esse gradus obtenti publice testantur, nihil cedant magistris, quos respublica format et instituit ad sua lycea et suas universitates. Sed cum praescripta adimpleta sint, quae circumstantiae exigunt, necesse est, studia eorum, qui sacerdotium appetunt, fidelia manere rationibus antiquitus traditis. Hae enim formaverunt homines excellentes, quibus ecclesia Galliae iuste gloriatur, Petavios, Thomassinos, Mabillones et multos alios, ut omittam Bossuetum, qui nominatur aquila de Meaux, quia praestantis eius ingenii vis sive sub­limitate animi sive elegantia orationis versatur circa summa scientiae et eloquentiae Christianae. Ingenua enim studia atque artes maxime adiuva- bant eos viros, ut evaderent vigilantissimi et uti­lissimi operarii ecclesiae, et fecerunt eos aptos ad exaranda opera vere digna, quae posteris trade­rentur, opera, quae hodie multum conferunt ad defendendam et propagandam veritatem revelatam. Profecto ingenuorum studiorum atque artium est, quando docentur a magistris Christianis et idoneis, omnia germina vitae rationalis et moralis in animis adolescentium posita quam celerrime excolere et iudicium sincerum et amplum, orationem autem elegantem et honestam facere. Haec consideratio gravissima fit, cum de literis graecis et latinis sermo est, de custodibus operum potissimorum sacrae scientiae, quae ab ecclesia iure in pretiosissimis thesauris ponuntur. Abhinc quinquaginta annos — brevissimum tempus verae libertatis — per quod episcopi Galliae con­venire potuerunt et consilia conferre de iis, quae iudicarent aptissima ad religionem adiuvandam et utilissima paci reipublicae, complura conciliorum provincialium vestrorum, Venerabiles Fratres, com­mendarunt gravissime studium linguae et litera- rum latinarum. Collegae vestri, qui tunc erant, iam conquesti sunt, in finibus vestris studia lin­guae latinae obsolescere coepisse.1 Cum a nonnullis annis rationes docendi, quae in scholis publicis vigent, studium linguae latinae continue minuant et exercitia oratione soluta et poetica habita supprimant, quae maiores nostri iuste prima posuerunt in collegiis, seminaria minora ab his novis rebus cavebunt, quae quidem cura rerum utilium invectae sunt, sed animo rite excolendo obstant. Ad has rationes docendi anti­quitus traditas, quas rectas esse saepissime eventu comprobatum est, haud inviti adhibebimus verba s. Pauli ad Timotheum discipulum prolata atque cum apostolo dicemus Vobis, Fratres Venerabiles : „Depositum custodite“1 2 maxima cum fide. Si quando, quod Deus avertat, e scholis publicis plane tollen­dae essent, seminaria et collegia libera consilio sapienti et cura pia eas servare oporteret. Perinde imitamini sacerdotes Hierosolymorum, qui, ut sac­rum ignem templi a raptoribus barbaris defen­derent, ita eum absconderunt, ut temporibus iniquis elapsis eum reperire eique priorem splendorem reddere possent.3 Scientia igitur linguae latinae imbuti, quae est, ut ita dicam, clavis scientiae sacrae, et animis ingenuis studiis atque artibus non parum excultis iuvenes, qui ad sacerdotium parati sunt, a minore seminario ad maius transeunt. Hoc loco orando et exercendis virtutibus, quae in clericos conve­niunt, ad ordines sacros se praeparabunt simulque studiis philosophiae et theologiae se dedent. Haec in encyclica Nostra „Aeterni Patris“ diximus, quae ut legatur iterum commendamus et vestrorum seminariorum discipulis et magistris, atque diximus haec auctoritate s. Pauli freti: „Per philosophiam et inanem fallaciam“4 decipitur persaepe mens fidelium et sincera fides inter homines corrumpitur. Atque addidimus, et his viginti annis, id quod 1 Porro linguam latinam apud nos obsolescere nec quisquam est, qui nesciat, et viri prudentes conqueruntur. Discitur tardissime, celerrime dediscitur (Litt. Synod. Patrum Cone. Paris, ad clericos et fideles, an. 1849.), in Collectione Lacen. Tom. IV., col. 86. 2 I. Tim. VI. 20. 3 II. Mach. I. 19—22. 4 Col. II. 8.

Next

/
Thumbnails
Contents