Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

V.

26 quitus traditae cleri franco-gallici, et Nos beati videmur, quod possumus hoc loco publicum et paternum testimonium eis reddere. Tamen ratione habita profundae et amoris plenae benevolentiae erga eum et satisfacturi officiis ministerii Nostri apostoliéi et responsuri maximo desiderio Nostro videndi eum semper studiose munera sua adimplentem consilium cepi­mus, Venerabiles Fratres, tractare his literis de aliquibus rebus, quas conditiones hodiernae quam maxime commendant diligentissimae attentioni pri­morum pastorum ecclesiae Galliae et presbyterorum auctoritate eorum laborantium. Manifestum est, quo maius quoque munus et implicatius et difficilius sit, eo diutius et dili­gentius eos esse praeparandos, quorum sit munere fungi. Sed, estne in terris dignitas sacerdotio maior, estne ministerium severius rationem reddere iubens, quam quod omnes actus liberos hominis sanctificare vult? Nonne nominaverunt s. Patres regimen animarum artem artium, id est gravis­simum et delicatissimum laborem, quem quis aequalibus suis facere potest: „ars artium regimen animarum.“1 Nec ideo negligendum est, praepa­randos esse ad digne implendum et fructuose, qui divinitus ad tale munus vocantur. Praeprimis discernendi sunt parvuli, quibus Omnipotens insevit germina talis vocationis. Scimus, in nonnullis dioecesibus Galliae parochos, maxime ruri viventes, ex vestra commendatione se devovere j fervore et rerum humanarum contemptione et j despicientia, quam satis laudare vix possumus, I instruendis primis literis parvulis, in quibus repere- runt verum amorem pietatis et animum aptum ad erudiendum. Scholae parochiales sunt igitur sicuti primi gradus scalae, qui iuvenes, quos Sal­vator ut Petrum et Andreáin, Joannem et Jacobum vocavit; „Relinquite retia, venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum“2, primum per seminaria minora, dein per maiora ascendendo perducent usque ad sacerdotium. Quod attinet seminaria minora, haec consti­tutio salubris saepe comparata est cum seminariis, in quibus plantae coluntur, quibus speciali et assidua cura opus est, ut fructus ferant et sic rependant curam cultorum. Ob eam causam in memoriam revocamus ea, quae praedecessor Noster Pius IX. encyclica. data 8. Decembri 1849 epis­copis commendavit, quae spectant ad decretum maximi momenti patrum s. concilii Tridentini. Gloriari potest Gallia, quod habeat maximum numerum seminariorum minorum hac aetate, nam ne.una quidem ex 94 dioecesibus, in quas divisa est, invenitur, quae vel unum vel plura seminaria minora non habeat. Scimus, Venerabiles Fratres, quantas curas in has institutiones conferatis, quae iuste vestro zelo pastorali carae sunt, quod Vobis gratulamur. Sacerdotes, qui sub vestro sublimi moderamine laborant in educanda iuventute, quae, vocata videtur aliquando militiae sacerdotali adiungi, non possunt satis meditari coram Deo, quam grave opus sit, quod eis demandastis. Neque tamen id agunt, quod magistri in universum solent, ut primis literis et doctrinis humanis parvulos imbuant. Haec est minima pars laboris eorum. Necesse est, eorum attentionem, eorum zelum, eorumque devo­tionem perpetuo esse assiduam et intentam et ad continuo observandas in Deo eiusque lumine animas parvulorum et ad inquirenda certa vocationis eorum ad ministerium altarium signa, et ad sublevandam imperitiam et infirmitatem iuvenum discipulorum eorum, ad adiuvandam tam pretiosam vocationis divinae gratiam contra omnes insidias, sive veniunt extrinsecus sive intrinsecus. Adimplendum est eis ministerium humile, laboriosam, difficile, quod eos rebus humanis semper abstinere cogat. Ut sint animo forti neque perturbato in adimplendis officiis suis, confugiendum est eis ad purissimum fontem spiritus fidei. Nunquam obliviscentur, se parvulos, quorum intellectus, corda, animos forment, non praeparare ad negotia terrestria, iusta et honora­bilia. Ecclesia eis curam eorum delegat, ut eveniant aliquando boni sacerdotes, id est nuntii Evangelii, continiiatores operis Jesu Christi, distributores gratiae eius et sacramentorum. Utinam haec consi­deratio, quae naturam excedit, semper occupationes eorum perfundat, qui sunt et professores et edu­catores, et sit fermentum, quod ad parabolam Evangelii miscendum est farinae, ut fiat panis suavis et verus.3 Si assiduo studio prima et haud detrectanda initia animi et virtutum sacerdotalium ponendi 1 S. Greg. M. Lib. Regulae Past. P. I. c. 1. * Math. IV. 19. Matth. XIII. 33.

Next

/
Thumbnails
Contents