Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
V.
25 V. Sanctissimi Domini Nostri LEONIS P. P. XIII. literae encyclicae ad archiepiscopos, episcopos, omnemque clerum Galliae. (Versio e lingua franco-gallica.) Venerabiles Fratres! Dilectissimi Filii! Cum primum ad cathedram pontificalem provecti sumus, Gallia nobis cordi fuit, eamque semper summo studio prosecuti sumus. Nam ex. ea imprimis Deus labentibus annis inscrutabili consilio misericordiae suae homines apostolicos eligebat, qui veram fidem usque in fines orbis terrarum praedicarent et lumen evangelii ad nationes constitutas in tenebris et in umbra noctis portarent. Voluit enim, ut Gallia ecclesiam suam defendat et sit instrumentum magnorum suorum operum: Gesta Dei per Francos. Tam magno muneri certissime conveniunt et multiplicia et gravissima officia. Desiderantes ut Nostri praedecessores videre Galliam fideliter exequentem gloriosum mandatum, quod ei datum est, saepius durante Nostro longo Pontificatu attulimus ei Nostra consilia, saepius ei animum addidimus, saepius adhortati sumus. Quod maxime fecimus Literis Nostris encyclicis datis 8. Februarii 1884 „Nobilissima Gallorum gensu et Nostris Literis datis 16. Februarii 1892, editis idiomate franco-gallico, quae incipiunt verbis: „Au milieu de sollicitudes“. Verba Nostra frustra non fuerunt, et Nos a Vobis, Venerabiles Fratres, accepimus, magnam partem gentis franco-gallicae colere ac fovere semper fidem maiorum suorum et adimplere fideliter officia ab illa imposita. Neque tamen ignoramus, inimicos huius sanctae fidei non fuisse desides, sed ausos esse, omnem religionem ex multis familiis evellere, ita ut, quod maxime dolendum est, veritatem revelatam ignorent et ea prorsus negligant, quae vitam spiritualem et salutem animarum tangunt. Si igitur Galliae gratulamur, quod est focus apostolatus nationibus infidelibus, debemus etiam confortare conatus filiorum eius, qui — sacerdotes Jesu Christi — apud cives suos evangelizant, eosque ab impetibus naturalismi et infidelitatis et ab iis funestis rebus defendunt, quae inde oriantur necesse est. Sacerdotes quum Deo volente mundum salvare debeant, semper debent memoria tenere, se esse eos, quos Jesus Christus eos esse voluit, „salem terrae“1; quam ob rem s. Paulus, cum Timotheo discipulo suo scribit, recte colligit: „Exemplum esto fidelium, in verbo, in conversatione, in charitate, in castitate.“ 1 2 Talem esse universum clerum Galliae, Venerabiles Fratres, semper cum gaudio percipimus, sive Vos ad Nos quatuor annis transactis de Vestris dioecesibus refertis, ut a Sixto V constitutum est, sive Vos Nobiscum communicatis, cum Vobis praesentibus intime colloqui gaudemus. Vere probitas vitae, ardor fidei, animus obsequendi et se immolandi, fervor et magnitudo animi, charitas erga proximum, quae exhauriri nequit, fortitudo in omnibus generosis et fecundis actionibus, quae spectant ad Dei gloriam, animarum salutem, patriae fortunam: hae sunt proprietates pretiosae et anti1 Matth. V. 13. 2 I. Tim. IV. 12. 5