Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XX.
154 iiciis legibus tribuuntur. Si quae autem clausura, ut inquiunt, partiali, utantur, Episcopi erit curare ut rite servetur, et quidquid in eam irrepat vitii cohibere. V. Alumni alumnaeve sodalitatum harum, ad forum internum quod attinet, Episcopi potestati subsunt. In foro autem externo, eidem subsunt quod spectat ad censuras, reservationein casuum, votorum relaxationem quae non sint uni summo Pontifici reservata, publicarum precum indictionem, dispensationes concessionesque ceteras, quas Antistites sacrorum fidelibus suis impertire queant. VI. Si qui vero ad sacros ordines promoveri postulent, eos Episcopus, etsi in dioecesi degentes, initiare caveat, nisi hisce conditionibus: ut a moderatoribus quisque suis proponantur; ut quae a hire sacro sancita sunt de litteris dimissorialibus vel testimonialibus, sint rite impleta; ut titulo sacrae ordinationis ne careant, vel certe eo legitime eximantur; ut theologiae, studiis operam dederint, secundum decretum Auctis admodum, die datum IV no- vembris anno MDCCCXCII. VII. In sodalitates, quae mendicato vivunt, ea Episcopis stent iura, quae babét decretum Singulare quidem a sacro Consilio Episcopis et Religiosorum ordinibus praeposito promulgatum die XXV11 martii anno MDCCCXCVI. VIII. In iis quae ad spiritualia pertinent subduntur sodalitates Episcopis dioecesium in quibus versantur. Horum igitur erit sacerdotes ipsis et a sacris designare et a concionibus probare. Quod si sodalitates muliebres sint, designabit item Episcopus sacerdotes a confessionibus tum ordinarios tum extra ordinem, ad normam constitutionis Pastoralis curae, a Benedicto XIV decessore Nostro editae, ac decreti Quemadmodum, dati a sacro Consilio Episcopis et Religiosorum ordinibus praeposito, die XVII decembris anno MDCCCXC; quod quidem decretum ad virorum etiam consociationes pertinet, qui sacris minime initiantur. IX. Bonorum, quibus Sodalitia singula potiuntur, administratio penes Moderatorem supremum maximamve Antistitam eorum- que Consilia esse debet, singularum vero familiarum redditus a praesidibus singulis administrari oportet, pro instituti cuiusque legibus. De iis nullam Episcopus rationem potest exigere. Qui vero fundi certae domui tributi legative sint ad Dei cultum bene- ficentiamve eo ipso loco impendendam; horum administrationem moderator quidem domus gerat, referat tamen ad Episcopum, eique se omnino praeheat obnoxium: ita nimirum ut neque Praeposito neque Antistitae sodalitii universi lichat quidquam ex iis bonis Episcopo occultare, distrahere, vel in alienos usus convertere. Talium igitur bonorum Episcopus rationes accepti impensi- que, quoties videbitur, expendet; idem ne sortes minuantur, redditus ne perperam erogentur, curabit. X. Sicubi sodalitatum aedibus instituta curanda adiecta sint, uti gynaecea, orphanotrophia, valetudinaria, scholae, asyla pueris erudiendis, Episcopali vigilantiae ea omnia subsint quod spectat ad religionis magisteria, honestatem morum, exercitationes pietatis, sacrorum administrationem, integris tamen privilegiis, quae collegiis, scholis, institutisve eiusmodi a Sede Apos- tolica sint tributa. XI. In quarumlibet sodalitatum domibus vota simplicia profitentium, Episcopis cuiusque dioecis ius est invisendi templa, sacraria, oratoria publica, sedes ad sacramentum poenitentiae, de iisque opportune