Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XX.
155 statuendi iubendi. — In presbyterorum sodalitiis, de conscientia ac disciplina, item de re oeconomica uni praesides cognoscent. In consociationibus vero feminarum, aeque ac virorum qui sacerdotio abstinent, Episcopi erit inquirere num disciplina ad legum normam vigeat, num quid sana doctrina morumve probitas detrimenti ceperit, num contra clausuram peccatum, num sacramenta aequa stataque frequentia suscipiantur. — Reprehensione dignum si quid Episcopus forte offenderit, ne decernat illico: moderatores uti prospiciant moneat; qui si neglexerint, ipse per se consulat. Si quae tamen maioris momenti occurrant quae moram non expectent, decernat statim: decretum vero ad sacrum Consilium deferat Episcopis ac Religiosorum ordinibus praepositum. Episcopus, in visitatione potissimum, iuribus quae supra diximus, utatur suis quod spectat ad scholas, asyla ceteraque memorata instituta. — Ad rem vero oeconomicam quod attinet muliebrium sodalitatum itemque virorum sacerdotio carentium, Episcopus ne cognoscat nisi de fundorum legatorumve administratione, quae sacris sint attributa, vel loci aut dioecesis incolis iuvandis. His porro, quae hactenus ediximus sancivimus, nihil penitus derogari volumus de facultatibus vel privilegiis, tum Nostro aut quovis alio Sedis Apostoticae decreto concessis, tum immemorabili aut saeculari consuetudine confirmatis, tum etiam quae in alicuius Sodalitatis legibus a romano Pontifice approbatis contineantur. Praesentes vero litteras et quaecumque in ipsis habentur nullo unquam tempore de subreptionis aut obreptionis sive intentionis Nostrae vitio above quovis defectu notari vel impugnari posse, sed semper validas et in suo robore fore et esse, atque ab omnibus cuiusvis gradus et praeeminendae inviolabiliter in iudicio et extra observari debere decernimus : irritum quoque et inane declarantes secus super his a quoquam, quavis auctoritate vel praetextu, scienter vel ignorenter contigerit attentari; contrariis non obstantibus quibuscumque. Volumus autem ut harum litterarum exemplis, etiam impressis, manu tamen Notarii subscriptis et pen constitutum in ecclesiastica dignitate virum sigillo munitis, eadem habeatur fides, quae Nostrae voluntatis significationi his praesentibus ostensis haberetur. Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo no- ningentesimo, sexto idus decembres, Pontificatus Nostri vicesimo tertio. C. Card. ALOISI MASELLA Pro-Dat. — A. Card. MACCHI VISA De Cvria I. De Aqvila E Vicecomitibvs Loco f Plumbi Peg. in Secret. Brevium I. Cvgnonivs. Venerabiles Fratres! Prope iam exegimus piacularis anni urbana solemnia; spatiumque praeteritum cogitatione respicientes, plane sentimus atque intelligiinus quantum benignitati divinae huiusce rei caussa debeatur. Dei quippe munere beneficioque maternam Ecclesiae indulgentiam conceptasque spes satis prosperus consecutus est exitus. De pietate populari, cuius extitit in Urbe toto hoc tempore tam luculenta significatio tamque multiplex, utique liberet attingere oratione aliquid hoc die atque hoc loco, nisi vobisNr. 5691. SS. D. N. Leonis PP. XIII. allocutio habita in consistorio die 17. Dec. 1900.