Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XX.

153 VI. Seinel approbatae sodalitates ne extinguantur, nisi gravibus de causis, et consentientibus Episcopis, quorum in di­tione fuerint. Singulares tamen domus Epis­copis, in sua cuique dioecesi, tollere fas est. VII. De puellis habitum religiosum pe­tentibus, item de iis quae, probatione ex­pleta, emissurae sint vota, Episcopus, singu- latim certior flat: eiusdem erit illas et de more explorare et, nihil si obstet, admittere. VIII. Episcopo alumnas sodalitatum diocesanarum professas dimittendi potestas est, votis perpetuis aeque ac temporariis re­missis, uno dempto (ex auctoritate saltem propria) colendae perpetuo castitatis. Ca­vendum tamen ne istiusmodi remissione ius alienum laedatur; laedetur autem, si insciis moderatoribus id fiat iusteque dis­sentientibus. IX. Antistitae, ex constitutionum hire, a Sororibus eligantur. Episcopus tamen, vel ipse vel delegato munere, suffragiis ferendis praeerit: peractam electionem con­firmare vel rescindere integrum ipsi est pro conscientiae officio. X. Dioecesanae cuiusvis sodalitatis do­mos Episcopus invisendi ius habet, item- que de virtutum studio, de disciplina, de oeconomicis rationibus cognoscendi. XI. Sacerdotes a sacris, a confessionibus, a concionibus designare, item de sacra­mentorum dispensatione statuere munus Episcoporum est, pro sodalitatibus dioece- sanis pariter ac pro ceteris; id quod in capite consequenti (num. VIII.) explicate praefinitur. Alterum praescriptionum caput, de So­dalitatibus, quarum Apostolica Sedes vel leges recognovit vel institutum commenda­vit aut approbavit, haec habet servanda: I. Candidatos cooptare, eosdem ad sacrum habitum vel ad profitenda vota ad­mittere, partes sunt Praesidum; sodalita­tum integra tamen Episcopi facultate, a Synodo Tridentina tributa1, ut, quum de feminis agitur, eas et ante suscipiendum habitum et ante professionem emittendam ex officio exploret. Praesidum similiter est familias singulas ordinare, tirones ac pro­fessos dimittere, iis tamen servatis quae­cumque ex instituti legibus pontificiisque decretis servari oportet. — Demandandi munera et procurationes, tum quae ad universam sodalitatem pertinent, tum quae in domibus singulis exercentur, Conventus seu Capitula, et Consilia propria ius ha­bent. In muliebrium autem sodalitatum Con­ventibus ad munerum assignationem, Epis­copus, cuius in dioecesi habentur, per se vel per alium praeerit, ut Sedis Apostolicae delegatus. II. Condonare vota, sive ea temporaria sint sive perpetua, unius est romani Pon­tificis. Immutandi constitutiones, utpote quae probatae a Sede Apostolica, nemini Episco­porum ius datur. Item regimen, quod pe­nes moderatores est sive sodalitatis uni­versae sive familiarum singularum ad con­stitutionum normam, Episcopis mutare, tem­perare ne liceat. III. Episcoporum sunt iura, in dioecesi cuiusque sua, permittere vel prohibere no­vas domos sodalitatum condi, item nova ab illis templa excitari, oratoria seu publica seu semipublica aperiri, sacrum fieri in domesticis sacellis, Sacramentum augustum proponi palam venerationi fidelium. Episco­porum similiter est solemnia et supplicati­ones, quae publica sint, ordinare. IV. Domus sodalitatum huiusmodi si clausura episcopali utantur, Episcopis iura manent integra, quae de hac re a ponti­1 Scss. XXV. cap. XVII. de Regul. et Monial.

Next

/
Thumbnails
Contents