Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XX.

152 intra fines dioecesis cuiusque, incolumi ta­men supremi earumdem Moderatoris admi- nistratione ac regimine. Qua igitur ratione summis societatum harum Praesidibus in Episcoporum iura et potestatem nefas est invadere; eadem Episcopi prohibentur ne quid sibi de Praesidum ipsorum auctoritate arrogent. Secus enim si fieret, tot modera­tores istis Congregationibus accederent, quot Episcopi, quorum in dioecesibus alumni earum versentur, actumque esset de adini- nistrationis unitate ac regiminis. —■ Con­cordem atque unanimem Praesidum Con­gregationum atque Episcoporum auctoritatem esse oportet; at ideo necesse est alteros alterorum iura pernoscere atque integra custodire. Id autem ut, omni submota contro­versia, plene in posterum fiat, et ut Antis­titum sacrorum potestas, quam Nos, uti par est, inviolatam usquequaque volumus nihil uspiam detrimenti capiat; ex consulto sacri Consilii Episcopis ac Religiosorum ordinibus praepositi, duo praesciptionum capita edi­cere visum est; alterum de Sodalitatibus quae Sedis Apostolicae commendationem vel approbationem nondum sunt assecutae, alterum de ceteris, quarum Sedes Aposto- lica vel leges recognovit vel institutum commendavit aut approbavit. Caput primum haec habet servanda: I. Episcopi est quamlibet recens natam sodalitatem non prius in dioecesim recipere, quam leges constitutionesque cognorit item- que probarit; si videlicet neque fidei liones- tative morum, neque sacris canonibus et pontificum decretis adversentur, et si apte statuto fini conveniant. II. Domus nulla novarum sodalitatum iusto hire fundabitur, nisi annuente probante Episcopo. Episcopus vero fudandi veniam ne impertiat, nisi inquisitione diligenter acta quales sint qui id poscant: an recte probe- que sentiant, an prudentia praediti, an stu­dio divinae gloriae, suaeque et alienae sa­lutis praecipue ducti. III. Episcopi, quoad fieri possit, potius quam novam in aliquo genere sodalitatem condant vel approbent utilius unam quam­dam adsciscent de iam approbatis, quae actionis institutum profiteatur adsimile. — Nullae fere, ni forte in Missionum regio­nibus, probentur sodalitates, quae, certo proprioque fine non praestituto, quaevis universe pietatis ac beneficentiae opera, etiamsi penitus inter se disiuncta, exercenda amplectantur. Episcopi sodalitatem condi ullam ne siverint, quae redditibus careat ad sodalium victum necessariis. — Sodalitia, quae stipe collatitia vivant; item muliebres familias, quae aegrotis, domi ipsorum, interdiu noctu- que adsint, cautissime, quin etiam difficulter comprobent. —- Si quae autem nova femi­narum sodalitas eo spectet ut suis in se­dibus valetudinaria aperiat viris promiscue mulieribusve excipiendis; vel similes domus excipiendis sacerdotibus, qui Sororum cura atque opera aegrotantes leventur; eiusmodi proposita Episcopi ne probent, nisi maturo adhibito severoque consilio. — Praeterea Episcopi religiosarum domus ubi viris fe- minisve peregre advenientibus hospitium victusque accepto pretio suppeditetur, ne­quaquam permittant. IV. Sodalitas quaevis dioecesana ad dioeceses alias ne transgrediatur, nisi con­sentiente utroque Episcopo, tum loci unde excedat, tum loci quo velit commigrare. V. Sodalitatem dioecesanam si ad dioe­ceses alias propagari accidat, nihil de ipsius naturae et legibus mutari liceat, nisi sin­gulorum Episcoporum consensu, quorum in dioecesibus aedes habeat.

Next

/
Thumbnails
Contents