Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

136 tum est in se, ut quam malorum calami­tatumque molem pro pietate sua Redemptor depulerat, ad eam ipsam convictus huma­nus magna iactatus tempestate relabatur. Rapiuntur enim errore vago optata ab meta longius, quicumque in itinera se devia coniecerint. Similiter si lux veri pura et sincera respuatur, offundi caliginem menti­bus, miseraque opinionum pravitate passim infatuari animos necesse est. Spes autem sanitatis quota potest esse reliqua iis, qui principium et fontem vitae deserant? Atqui via, veritas et vita Christus est unice. Ego sum via, et veritas, et vita1: ita ut, eo posthabito, tria illa ad omnem salutem ne­cessaria principia tollantur. Num disserere est opus, quod ipsa res monet assidue, quodque vel in maxima mortalium bonorum affluentia in se quis­que penitus sentit, nihil esse, praeter Deum, in quo voluntas humana absolute possit atque omni ex parte qidescere ? Omnino finis homini, Deus: atque omnis haec, quae in terris degitur, aetas similitudinem pere­grinationis cuiusdam atque imaginem veris­sime gerit. Iainvero via nobis Christus est, quia ex hoc mortali cursu, tam laborioso praesertim tamque ancipiti, ad summum et extremum bonorum, Deum, nulla ratione pervenire, nisi Christo auctore et duce, pos­sumus. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.2 Quo modo nisi per eum? Nempe in primis et maxime, nisi per gratiam eius: quae tamen vacua in homine foret, negle­ctis praeceptis eius et legibus. Quod enim fieri, parta per lesum Christum salute, oportebat, legem ipse suam reliquit custo­dem et procuratricem generis humani, qua nimirum gubernante, a vitae pravitate con­versi, ad Deum homines suum securi con­tenderent. Euntes docete omnes gentes:... docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis . . .3 * Mandata mea sei‘- vatef Ex quo intelligi debet, illud esse in professione Christiana praecipuum planeque necessarium, praebere se ad Iesu Christi praecepta docilem eique, ut domino ac regi summo, obnoxiam ac devotam penitus ge­rere voluntatem. Magna res, et quae mul­tum saepe laborem vehementemque conten­tionem et constantiam desiderat. Quamvis enim Redemptoris beneficio humana sit reparata natura, superstes tamen in uno­quoque nostrum vehit quaedam aegrotatio est, infirmitas ac vitiositas. Appetitus varii huc atque illuc hominem rapiunt, rerum­que externarum illecebrae facile impellunt animum ut, quod lubeat, non quod a Christo imperatum sit, sequatur. Atqui ta­men contra nitendum, atque omnibus viri­bus repugnandum est cupiditatibus in obse­quium Christi: quae, nisi parent rationi, dominantur, totumque hominem Christo ereptum, sibi faciunt servientem. Homines corrupti mente, reprobi circa fidem, non efficiunt ut non serviant . . . , serviunt enim cupiditati triplici, vel voluptatis, vel excellentiae, vel spectaculi.5 Atque in eiusmodi certamine sic quisque affectus esse debet, ut molestias etiam et incommoda sibi suscipienda, Christi caussa, putet. Dif­ficile, quae tanto opere alliciunt atque ob­lectant, repellere: durum atque asperum ea, quae putantur bona corporis et furtunae, prae Christi domini voluntate imperioque contemnere: sed omnino Christianum ho­minem oportet patientem et fortem esse in perferendo, si vult hoc, quod datum est vitae, christiane traducere. Oblitine sumus 1 Io. XIV, fi. 2 Io. XIV, 6. 3 Matt. XXVIII, 19—20. * Io. XIV, 15. 5 S. Aug. de vera rei., 37.

Next

/
Thumbnails
Contents