Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVIII.
137 cuius corporis et cuius capitis simus membra ? Proposito sibi gaudio sustinuit crucem, qui nobis ut nosmetipsos abnegaremus praescripsit. Ex ea vero affectione animi, quam diximus, humanae naturae dignitas pendet ipsa. Quod enim vel sapientia antiquorum saepe vidit, imperare sibi efficereque ut pars animi inferior obe- diat superiori, nequaquam est fractae voluntatis demissio, sed potius quedam generosa virtus rationi mirifice congruens, in primisque homine digna. — Ceterum, multa ferre et perpeti, humana conditio est. Vitam sibi dolore vacuam atque omni expletam beatitate extruere non plus homo potest, quam divini conditoris sui delere consilia, qui culpae veteris consectaria voluit manere perpetua. Consentaneum est ergo, non ex- pectare in terris finem doloris, sed firmare animum ad ferendum dolorem, quo scilicet ad spem certam maximorum bonorum erudimur. Neque enim opibus aut vitae delicatiori, neque honoribus aut potentiae, sed patientiae, et lacrimis, studio iustitiae et mundo cordi sempiternam in caelo beati- tudinem Christus assignavit. Hinc facile apparet quid sperari denique ex eorum errore superbiaque debeat, qui, spreto Redemptoris principatu, in summo rerum omnium fastigio hominem locant, atque imperare humanam naturam omni ratione atque in omnes partes statuunt oportere : quamquam id regnum non modo assequi, sed nec detinere, quale sit, queunt. Iesu Christi regnum a divina caritate vim et formam sumit: diligere sancte atque ordine, eius est fundamentum et summa. Ex quo illa necessario fluunt, officia inviolate servare: nihil alteri de iure detrahere: humana caelestibus inferiora ducere : amorem Dei rebus omnibus anteponere. Sed isthaec dominatio hominis, aut aperte Christum reficientis aut non curantis agnoscere, tota nititur in amore sui, caritatis expers, devotionum nescia. Imperet quidem homo, per Iesum Christum licet: sed eo, quo solo potest, pacto, ut primum omnium serviat Deo, eiusque ab lege normam religiose petat disciplinamque vivendi. Legem vero Christi dicimus non solum praecepta morum naturalia, aut ea quae accepere antiqui divinitus, quae utique Iesus Christus omnia perfecit et ad summum adduxit declarando, interpretando, sanciendo: verum etiam doctrinam eius reliquam, et omnes nominatim ab eo res institutas. Quarum profecto rerum caput est Ecclesia: immo ullaene res numerantur Christo auctore institutae, quas non illa cumulate complectatur et contineat ? Porro Ecclesiae ministerio, praeclarissime ab se fundatae, perennare munus assignatum sibi a Patre voluit: cumque ex una parte praesidia salutis humanae in eam omnia contulisset, ex altera gravissime sanxit, ei ut homines perinde subessent ac sibimetipsi, eamdem- que studiose et in omni vita sequerentur ducem: qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit.1 Quocirca omnino petenda ab Ecclesia lex Christi est: ideoque via homini Christus, via item Ecclesia: ille per se et natura sua; haec, mandato munere et communicatione potestatis. Ob eam rem quicumque ad salutem contendere seorsum ab Ecclesia velint, falluntur errore viae, frustraque contendunt. Quae autem privatorum hominum, eadem fere est caussa imperiorum: haec enim ipsa in exitus perniciosos incurrere necesse est, si digrediantur de via. Humanae procreator idemque redemptor naturae, Filius Dei, rex et dominus est orbis terrarum, potestatemque summam in homines obtinet 1 Luc. X, 16.