Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

134 properarent. — Iamvero tueri in terris at­que amplificare imperium Filii Dei, divino­rumque beneficiorum communicatione ut homines salvi sint contendere, munus est Ecclesiae ita magnum atque ita suum, ut hoc in opere maxime omnis eius auctoritas ac potestas consistat. Id Nos in administra- tione Pontificatus maximi, perdifficili illa quidem ac plena curarum, videmur ad hunc diem pro viribus studuisse: vobis autem, venerabiles Fratres, usitatum certe est, innuo quotidianum, praecipuas cogitationes vigiliasque in eodem negotio Nobiscum consumere. Verum utrique debemus pro conditione temporum etiam maiora donari, nominatimque per sacri opportunitatem Anni disseminare latius notitiam atque amorem Iesu Christi, docendo, suadendo, hortando, si forte exaudiri vox nostra queat, non tam eis, dicimus, qui effata Christiana accipere pronis auribus consuevere, quam ceteris omnibus longe miserrimis, Christianum reti­nentibus nomen, vitam sine fide, sine amore Christi agitantibus. Horum Nos maxime mi­seret: hos nominatim velimus, et quid agant et quorsum evasuri sint, ni resipuerint, attendere. Iesum Christum nullo unquam tempore nullaque ratione novisse, summa infelicitas est, vacat tamen pervicacia atque ingrati animi vitio: repudiare aut oblivisci iam co­gnitum, id vero scelus est adeo tetrum at­que insanum, ut in hominem cadere vix posse videatur. Principium enim atque origo ille est omnium bonorum: humanumque genus, quemadmodum sine Christi bene­ficio liberari nequiverat, ita nec conservari sine eius virtute potest. Non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo opor­teat nos salvos fieri.1 Quae vita mortalium sit, unde exsulet Iesus, Dei virtus et Dei sapientia, qui mores, quae extrema rerum non satis docent exemplo suo expertes Chri­stiani luminis gentes? Quarum qui parum­per meminerit vel adumbratam apud Pau­lum2 caecitatem mentis, depravationem na­turae, portenta superstitionum ac libidinum, is profecto defixum misericordia simul at­que horrore animum sentiat. — Comperta vulgo sunt, quae memoramus hoc loco, non tamen meditata, nec cogitata vulgo. Neque enim tam multos abalienaret super­bia, aut socordia languefaceret, si divinorum beneficiorum late memoria coleretur, sae- piusque repeteret animus, unde hominem Christus eripuit, et quo provexit. Exheres atque exsul tot iam aetates in interitum gens humana quotidie rapiebatur, formi­dolosis illis aliisque implicata malis, quae primorum parentum pepererat delictum, nec ea erant ulla humana ope sanabilia, quo tempore Christus Dominus, demissus e caelo liberator, apparuit. Eum quidem victorem domitoremque serpentis futurum, Deus ipse in primo mundi ortu spoponderat: inde in adventum eius intueri acri cum expectatione desiderii saecula consequentia. In eo spem omnem repositam, sacrorum fata vatum perdiu ac luculente cecinerant: quin etiam lecti cuiusdam populi varia fortuna, res gestae, instituta, leges, ceremoniae, sacri­ficia, distincte ac dilucide praesignificave- rant, salutem hominum generi perfectam absolutamque in eo fore, qui sacerdos tra­debatur futurus, idemque hostia piacularis, restitutor humanae libertatis, princeps pacis, doctor universarum gentium, regni conditor in aeternitate temporum permansuri. Quibus et titulis et imaginibus et vaticiniis specie variis, re concinentibus, ille designabatur unus, qui propter nimiam caritatem suam 1 Act. IV, 12. 2 Ad Rom. I.

Next

/
Thumbnails
Contents