Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVIII.
135 qua clilexit nos, pro salute nostra sese aliquando devoveret. Sane cum divini venisset maturitas consilii, unigenitus Filius Dei, factus homo, violato Patris numini cumulatissime pro hominibus uberrimeque satisfecit de sanguine suo, tantoque redemptum pretio vindicavit sibi genus humanum. Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis: . . . sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati.1 Ita omnes in universum homines potestati iam imperioque suo subiectos, quod cunctorum ipse et conditor est et conservator, vere proprieque redimendo, rursus fecit iuris sui. Non estis vestri: empti enim estis pretio magno} Hinc a Deo instaurata in Christo omnia. Sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo, in dispensatione plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo.1 2 3 Cum delesset Iesus chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, affigens illud cruci, continuo quievere caelestes irae; conturbato erranti- que hominum generi antiquae servitutis liberata nexa, Dei reconciliata voluntas, reddita gratia, reclusus aeternae beatitudi- nis aditus, eiusque potiundae et ius restitutum et instrumenta praebita. Tum velut excitatus e veterno quodam diuturno ac mortifero dispexit homo lumen veritatis concupitum per tot saecula quaesitumque frustra : in primisque agnovit, ad bona se multo altiora multoque magnificentiora natum quam haec sint, quae sensibus percipiuntur, fragilia et fluxa, quibus cogitationes curasque suas antea finierat: atque hanc omnino esse humanae constitutionem vitae, hanc legem supremam, huc tamquam ad finem omnia referenda, ut a Deo profecti, ad Deum aliquando revertamur. Ex hoc initio et fundamento recreata revixit conscientia dignitatis humanae : sensum fraternae omnium necessitudinis excepere pectora: tum officia et iura, id quod erat consequens, partim ad perfectionem adducta, partim ex integro constituta, simulque tales excitatae passim virtutes, quales ne suspicari quidem ulla veterum philosophia potuisset. Quaniobrem consilia, actio vitae, mores, in alium abiere cursum: cumque Redemptoris late fluxisset cognitio, atque in intimas civitatum venas virtus eius, expultrix ignorantiae ac vitiorum veterum, permanasset, tum ea est conversio rerum consecuta, quae, Christiana gentium humanitate parta, faciem orbis terrarum funditus commutavit. Istarum in recordatione rerum quaedam inest, venerabiles Fratres, infinita iucunditas, pariterque magna vis admonitionis, scilicet ut habeamus toto animo, referendamque curemus, ut potest, divino Servatori gratiam. Remoti ob vetustatem sumus ab originibus primordiisque restitutae salutis : quid tamen istuc referat, quando redemptionis perpetua virtus est, perenniaque et immortalia manent beneficia? Qui naturam peccato perditam reparavit semel, servat idem servabitque in perpetuum ; Dedit redemptionem semetipsum pro omnibus . . .* In Christo omnes vivificabuntur. . .5 Et regni eius non erit finis.° Itaque ex aeterno Dei consilio, onmis est in Christo Iesu cum singulorum, tum universorum posita salus: eum qui deserunt, hoc ipso exitium sibi privatim coeco furore consciscunt, eodemque tempore committunt, quan1 I. Pet. I, 18—19. 2 I. Cor. VI, 19—20. 3 Eph. I, 9—10. 4 I. Tim. II, 6. 5 I. Cor. XV, 22. 6 Luc. I, 33.