Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVIII.
133 XVllJ. VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQVE LOCORVM ORDINARIIS PACEM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS LEO PP. XIII VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM Nr. 4948. De Jesu Christo Redemptore. Tametsi futura prospicientibus, vacuo a sollicitudine animo esse non licet, imtno vero non paucae sunt nec leves extimescendae formidines, cum tot tamque inveteratae malorum caussae et privatim et publice insideant: tamen spei ac solatii aliquid videntur haec extrema saeculi divino munere peperisse. Nemo enim existimet, nihil habere ad communem salutem momenti renovatam cogitationem bonorum animi, fideique et pietatis Christianae excitata studia: quas quidem virtutes revirescere apud complures aut corroborari hoc tempore, satis expressa signa testantur. En quippe in medio illecebrarum saeculi ac tot circumiectis pietati offensionibus, tamen uno nutu Pontificis undique commeare Romam ad limina sanctorum Apostolorum multitudo frequens: cives pariter ac peregrini dare palam religioni operam: oblataque Ecclesiae indulgentia confisi, parandae aeternae salutis artes studiosius exquirere. Quem praeterea ista non moveat, quae omnium obversatur oculis, erga humani generis Salvatorem solito magis incensa pietas? Optimis rei Christianae temporibus facile dignus iudicabitur iste ardor animi tot hominum millium una voluntate sententiaque ab ortu ad solis occasum consalutantium nomen laudesque praedicantium IESV CHRISTI. Atque utinam istas avitae religionis velut erumpentes flammas magnum incendium consequatur: exemplumque excellens multorum reliquos permoveat universos. Quid enim tam huic aetati necessarium, quam redintegrari late in civitatibus indolem Christianam, virtutesque veteres ? Illud calamitosum, alios et quidem nimis multos obsurdescere, nec ea, quae ab eiusmodi pietatis renovatione monentur, audire. Qui tamen si scirent donum Dei, si reputarent, nihil fieri posse miserius quam descivisse a liberatore orbis terrarum, moresque et instituta Christiana deseruisse, utique exsuscitarent et ipsi sese, certissi- mumque interitum effugere converso itinere 24