Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVII.

XVII. DECRETUM GENERALE circa commemorationes agendas ad Laudes et Vesperas in Suffragiis Sanctorum. Nr. 4628. Quum dubia saepius exoriantur circa Commemorationes in Suffragiis agendas, tum ex eo quod varios casus particulares- que generalis non valeat contemplari Ru­brica; tum quia super eadem declarationis in­numerae, ab hac Sacra Congregatione pro­latae, in Decretorum Collectione hac illae di­spersae, sine gravi labore vix reperiri queant; ac praeterea, pro variis locis casibusque peculiaribus plerumque emanatae, quam­dam aliquando antinomiae speciem inter sese ferre videantur; ut in re quotidiani fere usus, quae in diversis Ecclesiis, pro varietate Titulari um ac Patronorum, neces­sario est dissimilis, norma quaedam certa habeatur et obvia; Sacra Rituum Congre­gatio, re mature considerata, per Generale Decretum ad dubia quaecunque tollenda, ea quae sequuntur declarare ac decernere statuit: I. Quilibet, sive Secularis sive Regularis, alicuius Ecclesiae servitio, quocunque cano­nico titulo, addictus, dummodo Ecclesia sit publica, etsi non consecrata, tenetur, tam in Vesperis quam in Laudibus, diebus a Rubrica notatis, inter Suffragia Commemo­rationem agere de eiusdem Ecclesiae titulo, non obstante quacumque consuetudine con­traria, etiam immemorabili; et quamvis com­memoratio iam soleat fieri Patronorum loci vel regionis. II. Commemorationes in suffragiis nun­quam fiant de iis Mysteriis vel Sanctis, de quibus eadem die agitur officium. Immo neque in Officio votivo de Passione, liat commemoratio de S. Cruce aut de SS. Sacramento, in quo recolitur memoria Pas­sionis Christi; sed neque de S. Michaele Archangelo in Officio votivo SS. Angelorum. III. Similiter, Commemoratio de Eccle­siae Titulo, iam communiter in Suffragiis agenda, semel tantum fiat, et per Antipho- nam communem. Itaque, si Titulus Eccle­siae sit ipsa Sancta Crux, eius commemo­ratio, tam intra quam extra tempus Pa­schale, non fiat nisi semel; et per Anti- phonam, Versiculum et Orationem, quae inter Suffragia pro diversitate temporum annotantur. Pari prorsus modo, Commemo­ratio de Reata Maria Virgine, alicuius Ec­clesiae Titulari, etiam sub denominatione Annuntiationis, vel Assumptionis, vel huius- modi quacumque alia, fiat semper per An- tiphonam communem „Sancta Maria suc­curre miseriscum Versiculo et Oratione ibidem suppositis; et haec sola Commemo­ratio sufficiat, ut dictum est supra. IV. Si vero tam offfeium diei, quam 23

Next

/
Thumbnails
Contents