Circulares literae dioecesanae anno 1900 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XVII.
126 Nr. 4195 Obitus Tich} Antonii et Prokopovszk1 Danielis Commemorationes circa idem obiectum haud tamen sub eadem ratione versentur, tunc Commemoratio Tituli non omittatur. Sic de SS. Salvatore, Ecclesiae Titulo, agenda est commemoratio etiam post Commemorationem S. Crucis, innuo in ipsa Dominica II. Quadragesimae. V. Caeterum de titulo Commemoratio fiat omnino specialis nec sufficit eidem cum aliis Sanctis non Titularibus communis. VI. Notandum autem est Commemorationem Beatae Mariae Virginis communem omittendam esse in Choro, iuxta Rubricam, quum recitatur eiusdem Beatae Virginis officium parvum. VII. Tituli Commemoratio inter alia Suffragia locum teneat, pro dignitate ipsius, a Rubricis assignatum. Sic ex. gr. Commemoratio S. Michaelis Archangeli praeponatur Commemorationi S. Joannis Baptistae, S. Josephi et Ss. Apostolorum Petri et Pauli, quorum quidem Commemoratio praeponentia est Commemorationi aliorum Apostolorum. VIII. Praeter commemorationem de Titulo seu Patrono Ecclesiae (et Regulares etiam de proprio Fundatore) nulla de Patrono Loci, vel Dioeceseos, Provinciae aut Regni, vi Rubricae facienda est; nisi contraria vigeat consuetudo. Quo in casu, nisi aliter exigat personalis dignitas, Commemorationes huiusmodi eo ordine fiant: ut Loci seu Civitatis Patronus Patrono Dioeceseos, hic vero Patronis universalioribus in Suffragiis anteponatur. Die 27. Junii 1899. Una eademque die 3 Octobris duo ex i sacerdotibus dioecesanis ad aeternitatem evocati sunt: Tichy Antonius canonicus Posoniensis, qui annos vixit 63, ex quibus 39 in ministerio altaris, atque Pvokopovszky Daniel emeritus parochus ecclesiae Ásvány, qui aetatis 85 et sacerdotii 61 anno defunctus est. Animas fratrum, pie in Domino defunctorum, suffragiis ad aram devoveo. Pro parochialibus beneficiis in Alsó- récsény et Szebeléb vacantibus concursus publicatur usque 10 Dec. a. c. duraturus. Kassak Gustavus inde a septennio iam valetudinarius, die 25 currentis mensis Octobris, horis antemeridianis cum socio in litore maris deambulans, repentina sanguinis effusione correptus candidam etiam exhalavit animam, anno aetatis 31., sacerdotii 8. Procul a suis denatus et sepultus est in lka Istriae. Regem, cui omnia vivunt, adoremus deprecemurque, ut animam denati fratris, qui multis est flebilis, in suorum sede laetantium constituat redemtorum, superstites autem parentes eius sua soletur gratia et captum ex carissimi nati obitu dolorem leniat benignus. R. i. p. Parochi facti sunt: Karkecz Aloysius in Pilismaróth, Prohszt Dionysius in Kékkő, — Novotny Joannes in Bozók, Bán dl Ervi mis in Vicsapapáthi. — Administratores parochiarum constituti sunt: kövecsek Antonius in Nagykereskény, Filkorn Antonius in Nagysurány, — Rá- kóczy Joseph us in Alsőrécsény, — Ven- dégh Andreas in Szebeléb, — Jehlicska Joannes in Dejthe, — Kollárik Gábriel in Modertárna. Cooperatores translati sunt: Czaudt Ludovicus ad Majthény, — Csambál FranNr. 4201. Concursus pro beneficiis parochialibus: Alsőrécsény et Szebeléb. Nr. 4686. Mors Kassák Gustavi sacerdotis. Nr. 4554. : Mutationes in statu per. sonali Cleri. 1