Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXIII.

174 linquam adprobata fuerit: novitiae item, oblatae aut tertiariae ad has religiosas com­munitates pertinentes, denique mulieres laicae, quae in earum domibus serviunt, in scholis docent aut puellas educant, ac per consequens etiam puellae in earum con- servatorio aut convictu instruendae atque educandae; 2. Captivi et captivae in carcere aut correctionis domo detenti; 3. Infirmi utriusque sexus, tam laid, quam ecclesiastici, sive clerici saecu­lares sive regulares, qui aliqua corporis laborant infirmitate, nec ab ea tempestive liberari possunt; item habitualiter infirmi; et quoniam senectus ipsa est mor­bus, omnes etiam utriusque sexus senes, qui septuagesimum aetatis annum superarunt. 4. Religiosi viri monasticum aut regularem profitentes ordinem, qui tamen potestati eatenus nostrae iuris dicundi minime subiacent. Omnibus autem his sub Nr. 1—4 comprehensis et recensitis Beatissimus Pater de Apostolicae liberalitatis amplitudine et gratia singulari plenissimam (per modum Jubilaei) peccatorum indulgentiam, veniam et remissionem largitur atque concedit, etiam duplici vice intra anni sancti decursum lucrandam, dummodo iidem loco peregrinationis et visitationum basilicarum patriarchalium, per Nos qua loci Ordi­narium praescribenda et statuenda religionis pietatisque opera adimpleverint ac respective iteraverint. Huius igitur vigore amplissimae facultatis Apostolicae, omnibus et singulis religiosarum communitatum mulierum Rectoribus, Directoribus spiritualibus, religionis doctrinae Professoribus, catechetis et confessariis, item nosocomiorum, carcerum et correctionis domuum curatis, pariter atque respectivis parochis in virtute s. obedientiae praesentium serie mandamus et iniungimus: ut binas apostolicas literas, de quibus mentionem superius fecimus, identidem regustantes, ea omnia quae in iis continentur, Jubilaei lucrandi gratia, auctoritate apostolica decreta, omnibus et singulis, quibus nempe favent, explicando aperiant et ruminando interpretentur, una cum nostrae eatenus provisionis et dispensationis voluntate, quam inferius describendam iussimus atque ab omnibus religiose servari mandamus. Singulis autem singillatim providere visum est, uti ex sequentibus clarius apparebit. 1. 1. Monialibus ac caeteris sub Nr. 1. comprehensis sequioris sexus per­sonis loco peregrinationis Romanae visitationisque Basilicarum Urbis, novendialem pietatis devotionem indicimus, praescribimus, et continuis novem diebus sequenti ratione pcragen dam design am us: a) quotidie assistant Missae (sive solemni sive lectae) in propria Ecclesia aut sacello, coram patenter exposito S. S. Eucharistiae Sacramento celebratae, in cuius fine recitetur a sacrum faciente formula consecrationis ad ss. Cor Jesu. (In appendice Directorii.) Prima tamen die ante Missam solemnis fiat invocatio coelestis Numinis per hymnum: „Veni Sancte Spiritus“; b) in adoratione Sanctissimi post prandium peragi solita, recitentur Litaniae de ss. Corde Jesu, praeorante superiore aut alia sorore; c) hora 4—6 pomeridiana, quae nempe magis erit congrua et opportuna, recitetur coram exposito Sanctissimo Rosarium Mariale (tertia pars), adiectis Litaniis.

Next

/
Thumbnails
Contents