Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XXIII.
175 B. M. V. Lauretanis, neonon alternatiin una die, oratione ad Magnam Dominam: Memento Gloriosa, altera autem: Ad Te b. Joseph. Die nona, communi consilio statuta hora, omnes ad sacramentum accedant poenitentiae peccata sua confitentes, siquidem Jubilaei gratia, nonnisi vere poeni- tentibus et confessis tribuitur. Confiteri autem hae nonnisi vice poterunt cuicunque sacerdoti sive saeculari sive regulari, ad excipiendas monialium confessiones rite approbato: vel etiam ipsis monialibus aut sororibus, Vicariis nostris supplicantibus, per ipsas eligendo et per Vicarios nostros ad hunc actum deputando sacerdoti, viro discreto. Filiae vero s. Vincentii, congregationis Graecensis, ex singulari S. Sedis Apostolicae benevolentia, non tantum hac vice, sed (impedito confessario proprio, per nos delegato) alias quoque, confiteri possunt cuicunque sacerdoti, iurisdicundi potestate in hac Archidioecesi instructo. d) Novendiali devotione finita, quippe decima die, intra missarum solemnia, omnes ad s. Communionem accedant de manu celebrantis sumendam. In fine Missae, deprompto ex tabernaculo Ostensorio et super altaris mensam collocato, cantetur hymnus „Te Deum“ cuius orationi sub diversa conclusione addatur collecta pro Papa et Rege. Cantatis postea per chorum binis strophis „Tantum ergo“ et „ Genitori“, incensato deinde Sacramento, dicatur oratio congruens, deturque benedictio. Haec pietatis opera, sub Nr. a—d recensita statuimus et praescribimus pro omnibus, qui sub monialium nomine veniunt, ita quidem ut illa absque Vicariorum nostrorum scitu et annutu ad libitum immutare nequaquam licitum sit. Praeter haec autem praescripta pietatis opera, alias etiam peragere devotiones, non tantum privatas, verum publicas quoque, pro prudenti Rectorum et confessariorum aut directorum spiritualium arbitrio, liberum omnino erit atque laudabile vel maxime. Si quae autem moniales et reliquae sub Nr. 1 comprehensae altera etiam vice gratiarum Jubilaei participes esse voluerint, iubemus eadem ut supra, pietatis opera ab ipsis iteremla. Illa tamen accedente restrictione, quod secunda hac vice eligendi ad libitum confessarii beneficio careant, ita ut confessionem sacramentalem proprio nonnisi confessario sive ordinario sive extraordinario facere possint. 2. 2. Captivos quod attinet atque in carceribus detentos, pietatis opera pro his designare nequaquam volumus, quippe adiunctorum, circumstantiarum et domesticae rei penitus ignari. Singulis tamen curatis publicorum carcerum, quippe illorum in metropoli Budapest et arce Lipótvár, praesentibus in virtute s. obedientiae iniun- gimus, ut mentem nobis eatenus suam usque finem Januarii anni mox insequentis aperiant, operaque pietatis peragenda suggerant; quatenus pensatis circumstantiarum adiunctis, aequabili disciplinae et indulgentiae moderatione, eadem per Vicarios Nostros praescribere et designare valeamus. In domo autem correctionis Mariae-Nostrae, ubi detentae mulieres a Charitatis sororibus seu filiis s. Vincentii congr. Graec. curantur, eadem pietatis opera praescribimus et adimpleri volumus, uti in praecedentibus sub 1. 1.) praescripsimus, data parocho, qua curato amplissima facultate super designatis operibus pietatis dispensandi. 30