Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXIII.

172 aliorum Sanctorum accedunt merita: huiusce vero thesauri clavigerum esse Romanum Pontificem, Jesu Christi in terris Vicarium, qui iustis causis ita suadentibus modo ampliorem modo contractiorem ex eodem concedit gratiarum seu indulgentiarum copiam sive per modum absolutionis pro vivis, sive pro defunctis per modum suffragii: si tamen viventes culpam, poenamque aeternam per poenitentiam deleverint; defuncti vero, Deo in charitate coniuncti hac ex vita migraverint. Postremo monendus erit populus, indulgentiam anni sacri seu Jubilaei plenariam, imo plenissimam esse, atque ab aliis, quae etiam per modum Jubilaei dispensantur, secerni, quod sacro Jubilaei anno, Romae celebrato, confessariis ad id muneris designatis amplior tribuatur facultas absolvendi a peccatis, tum dispensandi super vinculis et impedimentis quibusdam, quibus non semel poenitendum conscientia irretitur. Haec in sermonibus et catechesibus docuisse sat utique erit, ut Fideles ea, quae cum doctrina ecclesiae de indulgentiis cohaerent, satis percipiant. Quia vero studendum cum primis est, ut indulgentiarum etiam fructus Fideles consequantur; hinc de aliis quoque sermonem concionatores identidem instituant. Apostolico igitur zelo incensi, in saeculi corruptelas, quae longe lateque grassantur, sermonem convertant, poenitentiae necessitatem monstrent, ac ineluctabilem animae iacturam urgeant, nisi poenitentiae ope crimina deleantur. Insuper, divinae misericordiae divitias extollant, quae in eos effunduntur, qui, pravis ante actae vitae moribus omnino reiectis, cor novum, novumque spiritum sibi comparant. Et quoniam „ad consummationem sanctorum“ nos Deus in suam vineam misit, hominibus laborantibus succurrere, mala autem quae premunt, quaeque impendent, a Fidelium cervicibus depellere satagamus necesse est; praedicantes nempe verbum, instantes opportune, importune, arguentes, obsecrantes, increpantes in omni patientia et doctrina. Jam vero ut sacri curiones ceterique expositis eatenus suis muneribus cumulate atque ad nostram omniumque plenam exspectationem respondere cum fructu possint, nec tam facile sive in dicendo ad conciones sive sedentes in exedra piaculari hallucinentur : relegant prius probatos, morum prae caeteris doctrinae auctores, atque identidem regustent S. S. D. N. Leonis P. P. XIII literas apostolicas, per intervalla datas et in Circularibus publicatas, quae fontes sunt inexhausti germanae scientiae, verae religionis et virtutis Christianae. III. Quoad Jubilaeum Romae lucrandum. Quum, uti ex Reatissimi Patris Leonis XIII. Bulla indictionis (Properante die 11 Maii 1899 data) patet, anni sancti Jubilaeum, Romanum proprie sit: per se liquet, spirituales sanctioris huius anni divitias, plenissimam quippe peccatorum et poenarum remissionem, eos nonnisi consequi posse Christifideles, qui Romanum iter aggredientes, limina Apostolorum et designatas quatuor Urbis Basilicas visitent, cae- terasque eatenus conditiones, in Bulla indictionis plenius contentas, expleant. Quam ob rem, sacrorum curiones ipsi prius indictionis Bullae tenorem attenta mente per­legant et regustent identidem, ut Fideles, Jubilaeum anni sancti lucrari serio volentes de omnibus necessariis rite edocere et dispositionibus congruenter instruere possint. Neminem vero a suscipienda Romana peregrinatione deterreat illa indictionis Bullae dispositio, quae denas quatuor basilicarum visitationes a peregrinantibus, denis diebus

Next

/
Thumbnails
Contents