Circulares literae dioecesanae anno 1899. ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XXIII.
173 peragendas postulat, qua Jubilaei Romani conditionem lucrandi; siquidem basilicarum et ecclesiarum Urbis aeternae confessarii, anno Jubilaei tam amplis facultatibus instructi sunt, ut advenas, praesertim qui ob magnam paupertatem aut ob valetudinem affectam vel alia urgenti de causa, per decem dies Romae morari, totidemque quatuor basilicarum visitationes peragere aut complere non possint, tales visitationes (in actu sacra- mentalis confessionis) ad tres reducere vel ipsas in alia pia opera commutare et ita indigentiis poenitentium consulere valeant. Caeteri autem fideles, qui consequendi Jubilaei ergo Romam petere non possunt, utpote muneris officiis detenti, scire omnino debent, nullas se sive partiales sive plenarias indulgentias toto anni sacri cursu, lucrari posse, praeterquam iis, quae in literis apostolicis ,,Quod Pontificum“ die 80 Sept. 1899 datis (Nr. I—VI.) enumerantur. (Vide Cire. Dioec. a. 1899. Nr. XXI.) Attamen indulgentias, favore animarum piacularibus flammis devotarum concessas, lucrari quidem possunt Christifideles, ast non tam sibi profuturas, quam defunctis potius per modum suffragii applicabiles. (Vide Cire. Uioec. a. 1899. Nr. XXI.) Quae salutaris Ecclesiae Matris dispositio pariter promulganda erit, ne Christifideles indulgentiarum se lucratores putent, quas consequi, propter earum suspensionem, haud potuerunt. IV. Quoad Jubilaei indulgentias domi lucrandas. Apostolica constitutio „Properante“ die 11 Maii 1899 a S. S. D. N. Leone P. P. XIII. promulgata, in qua instantis anni sanctioris solemnitates Christifidelibus denuntiantur, diserte loquitur et sine ulla verborum ambiguitate declarat, spirituales huius anni fructus eos tantum percipere fideles, qui per anni Jubilaei cursum, sacris ad Apostolorum limina peregrinationibus sese committant, caeterasque in alma Urbe (aut corporis infirmitate in itinere correpti, etiam alibi) adimpleant praescriptas conditiones. Attamen probe noscens Domnus Apostolicus complures dari Christifideles, qui avide Romanam peregrinationem consequendarum indulgentiarum causa adgrede- rentur, nisi eos aut perfectioris vitae propositum certis locorum spatiis affigeret aut ineluctabilis captivitas vel corporalis detineret infirmitas : horum etiam fidei ac desideriis favere, necnon spiritualibus indigentiis, pro sua sollicitudine, consulere decrevit, sanxitque Constitutione Apostolica „Aeterni Pastoris“ die 1 November. 1899 data (Vide Cire. Dioec. a. 1899. Nr. XXL), ut ii omnes, qui in claustris aut domibus religiosis vitam assidue degunt, in custodiis et carceribus detinentur aut morbis et corpusculi infirmitatibus impediuntur, neque sacras Apostolorum memorias aut patriarchales basilicas visitare queunt, domi pro gratia Jubilaei participes fieri valeant. Quaeritur iam, quinam sint illi, qui ex benignitate apostolica, quum ab itinere Romano, tum a caeteris praestandis operibus dispensati sint ita, ut indulgentias Jubilaei anni, domi etiam lucrari valeant. Ii tantum et soli, de quibus expresse et nominatim agunt literae apostolicae superius laudatae; et quidem: 1. Moniales omnes cuiuscunque ordinis, congregationis aut instituti, licet vota solemnia nequaquam nuncupent, nec earum communitas a S. Sede Apostolica