Circulares literae dioecesanae anno 1898 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

12 actionibus exercet, utplurimum ex mentibus etiam nostris evanuit, quorum vita exemplar esse deberet virtutum fidelibus. Lux etenim mundi appellamur, lucernae ardentes, civitates supra montem positae, sal terrae,1 per quos condiendi quodam­modo populi sunt. Ignis ille, quem Unigenitus Dei Filius, ex sinu Patris descendens mundo attulit atque in cordibus mortalium accendi voluit, ut candore fulgens caleret simul et luceret, imminutus senescit. Hoc autem germano Jesu Christi spiritu evanescente, et fervore ignis remit­tente, quid mirum Venerabiles Fratres! si proximi dilectio cum fraterna charitate arescat, spes futurorum bonorum penitus concidat atque hominum mores senescente saeculo senescant, imo misere silvescant! Certe illi supervenere dies, de quibus Gentium Apostolus mente futurorum praesaga monuit: „Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, pru­rientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.“2 Hinc deinde fit, ut fidelium nostrorum haud pauci, fide supernaturali, spe venturi saeculi et charitate sincera, quippe quae non quaerit, quae sua sunt,3 abiecta, callidorum mundi huius veteratorum fallaciis, circumveniantur sicque in laqueum satanae incidant.4 Si quid autem, in tanta rerum inclinatione et temporum vicissitudine magis dolendum, profecto illud est, quod male sana cogitandi et praepostera sentiendi ratio, animos etiam eorum pervaserit, qui sacro altaris ministerio mancipati, duces populorum esse deberent atque aemulari charismata meliora.5 Haud enim sine ingenti aegritudine animi cernimus charitatis vincula in dies magis labefactari et abrumpi; concordiam partium studio minui; pacatam animorum tranquillitatem insimulationibus criminationibusque- fere quotidianis perturbari; fiduciam tlagrantibus concertationibus vacillare. Non sic viri Fratres! non sic. Hac enim itur via ad magnum seditionis discrimen et fatalem interitum. Satius erit Fratres Dilectissimi, in vita quotidiana patienter nonnulla tolerare, quae displicent, quam ita partium studio abripi ut caeteris, qui a nobis dissentiunt, intestini belli spectaculum praebeamus ! Hoc quidem eo magis mentibus imprimite Venerabiles Fratres ! quia eius Matris Ecclesiae sumus filii ac ministri, quae in prin­cipiis unitatem, in dubiis libertatem, in omnibus autem servandam esse proponit charitatem, quae operit multitudinem peccatorum nostrorum.6 Exigamus igitur tempore hoc acceptabili anteactae rationem vitae; expur­gemus conscientiae naevos, consideremusque diligenter, quid nobis desit ad bene beateque vivendum. Confugiamus itaque ad patrem Optimum, innocentiae restitutorem et amatorem Deum, ut corda servorum suorum ad se dirigat ;7 et quia in nullo fidelium, nisi ex ipsius inspiratione proveniunt quarumlibet incrementa virtutum :8 adsit nobis, famulis suis et perpetuam nobis largiatur benignitatem, ut nobis, qui Ipso auctore et guber­natore gloriamur, et congregata restauret et restaurata conservet.9 1 Matth. 5. 13. 14. — 2 II. Tit. 4. 4. — 3 I. Cor. 13. 5. — 4 I. Tim. 3. 7. — 5 Serm. 146. — 6 Jac, 5. 20. — 7 Or. fer. 4. Dom. II. Quadr.— 8 Or. Sabb. s. — 9 Or. fer. 6. Dom. II. Quadr.

Next

/
Thumbnails
Contents