Circulares literae dioecesanae anno 1898 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

II.

13 Tu vero, generis nostri decus, Magna Hungarorum Domina, Mater pulchrae dilectionis, agnitionis et sanctae spei, quam sequentes non deviamus, quam rogantes non desperamus, qua protegente non metuimus; Tu, quae mittis disciplinam sicut lucem, universos nos Gregem et Pastorem, populum tuum, benigne respice, votis fave, consiliis in melius mutatis assiste, ut Te opitulante a nostris iniquitatibus resur­gamus et in viis iustitiae ambulemus, quibus exitus patet felix in coelum. Arnen. Quum S. Sedis Apostolica, supplicibus sacrorum Hungáriáé Autistium, com­muni nomine eatenus porrectis, ut abstinentiae disciplina, in universo regno, uniformis ex apostolica venia redderetur, necdum censuerit rescribendum, nec aliter Decreto adusque Generali provisum sit, appetente quadragesimalis observantiae tempore, utendo facultatibus per S. Congr. Officii Nobis alias tributis, omnes utriusque sexus Christi- fideles nostrae archidioeceseos (etiam clericos), abstinentiae legem hac etiam vice ita observare volumus, uti annis superioribus dispensando declaravimus. Quae igitur hac ex parte alias disposita fuere in Circularibus, haec sacri curiones attente perlustrent atque curiatis suis fidelibus ex suggestu sacro significent. Praesentibus ad tempus nonnisi valituris, ubi quippe per S. Sedem Aposto- licam aliter provisum fuerit. Nr. 1149. Dispensatio in lege abstinen­tiae diebus ieiuniorum et sabbatis per annum. URBIS ET ORBIS. Ad humillimas preces Rmi P. Aloisii Canciari, Procuratoris Generalis et postulatoris Congregationis Clericorum Regularium S. Pauli Barnabitarum, ab infra- scripto Cardinali Sacrae Rituum Congregationi Praefecto relatas, Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII. ex ipsius Sacrae Congregationis consulto, concedere dignatus est, ut, translato in diem VII. Iulii, vel hac impedita, in primam diem subsequentem liberam, iuxta rubricas, festo assignato Ss. Cyrilli et Methodii PP. CC. alterum festum natalitium S. Antonii Mariae Zaccaria Confessoris, cum Officio de Comm. Conf. non Pont, et lectionibus I. Nocturni de Scriptura occurrente, et II. et III. Nocturni, Oratione ac Missa propriis, iam approbatis et concessis praedictae religiosae Congregationi, die V. Iulii ab universa Ecclesia, sub ritu duplici minori, post annum 1898, singulis annis recolatur. Insuper idem Sanctissimus Dominus noster supradictum Officium cum Missa de S. Antonio M. Zaccaria, sub praedicto ritu, in Calendario Universali et in novis editionibus Breviarii et Missalis Romani deinceps inscribi mandavit. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 11 Decembris 1897. Nr. 1021. De festo S. Antonii Mariae quot­annis celebrando. CAMILLUS CARD. MAZZELLA S. R. C. Praefectus. L. f S. DIOMEDES PANICI S. R. C. Secretarius. DUBIUM. In plurimis Galliae Ecclesiis atque Oratoriis usus invaluit postremis hisce i temporibus sacram Hostiam, quae in Ostensorio exponenda est, recondendi intra duo crystalla apte cohaerentia, eamque in Tabernaculo reponendi absque ulla capsa, seu Nr. 1022. Novus modus recondendi s. Hostiam in tabernaculo.

Next

/
Thumbnails
Contents