Circulares literae dioecesanae anno 1898 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
II.
11 • Quadragesimalis observantiae veneranda solemnia, Venerabiles Fratres, quae coelesti, Numinis divini aura secundante, propediem celebraturi sumus, non eo solum instituta sapienter sunt fine, ut ab alimentis abstinentes, carnem macerando castigemus sicque corporis sanitati curationem adhibeamus : verum, et quidem potissimum, ideo, ut sensus nostros a noxiis retrahamus excessibus ; mentes nostras per fructum boni operis, coelestibus instruamus disciplinis; sectando iustitiam, a culpa ieiunemus; humanae conditionis dignitatem, per immoderantiam sauciatam, medicinalis parsimoniae studio, reformemus, atque ita, reatus nostri confessione, Ueo, corpore simul atque mente, placeamus.1 Quum igitur sacrae feriae, quae a Cinerum die ad Resurrectionis usque festum decurrunt, salutis dies sint, nostraeque instaurationis et reformationis, necesse est Venerabiles Fratres ! ut sacrato hoc tempore, Eius vestigiis insistentes „Qui corporali ieiunio vitia comprimit, mentem elevat, virtutem largitur et praemia,“2 omnia quae animi puritatem et speculum mentis obnubilant, abstergamus et quadam eliminatione radamus, illius simul seriae monitionis Ecclesiae memores : „Emendemus in melius, quae ignoranter peccavimus ; ne subito praeoccupati die mortis, quaeramus spatium poenitentiae et invenire non possimus.“3 Renovari scilicet in spiritu mentis nostrae et indui virtute ex Alto nova, opus est, quia per quotidianum, quod in vita sociali fovemus cum mundo familiare commercium, sorties etiam de mundano pulvere contrahimus, procul dubio abundantes. Instaurare vitae disciplinam et reformare spiritum ecclesiasticum, officii pariter urget ratio atque fragilitatis humanae, a qua nemo nostrum excipitur. Mens siquidem mutabilitatis suae pondere ad aliud semper impellitur quam est, et nisi in statu suo arcta disciplinae custodia teneatur, semper in deteriora fertur et labitur. Renovare spiritum mentis, instaurare sensum pietatis et reformare rationem vitae, eo quidem videtur temporibus nostris magis necessarium, quia opinionum commenta et rerum novitates, mortalium quam plurimos obcoecarunt. Eo quippe amentiae, male feriatis diebus hisce deventum est, ut non iura, non instituta, non sanctiores quaelibet disciplinae, tutae sint ab audacia loquentium iniqua et inania meditantium. Proh dolor ! spiritus ille mansuetudinis et benignae humanitatis, quem Servator noster et Magister Christus verbo docuit et exemplo identidem confirmavit, quemque pia Mater Ecclesia, veritatis magistra hodiedum in omnibus retinet ac fovet, 1 Ex orationibus feriarum Quadrag. Miss. Rom. — 2 Praef. quadrag. — 3 Respons. in ben. Cinerum. 3 II. Nr. 1147. Cardinalis ad Clerum.