Circulares literae dioecesanae anno 1898 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

113 Quum iam ab Apostolica Sede cautum sit ne in uno eodemque loco plures existant sacratissimi Rosarii Sodalitates, Nos eiusmodi legem iterum inculcamus, et ubique observari iubemus. In praesenti tamen, si quo in loco plures forte existant, rite constitutae, sodalitates; facultas. sit Magistro generali Ordinis ea de re pro aequi­tate indicandi. Ati magnas vero urbes quod attinet, plures in iis, uti iam ex indul­gentia provisum est, haberi possunt titulo Rosarii Sodalitates, ab Ordinariis pro legi­tima institutione Magistro generali proponendae.1 VI. Quum nulla habeatur sacratissimi Rosarii Sodalitas princeps, cui aliae mino­res aggregentur, hinc nova quaevis huiusmodi consociatio, per ipsam sui canonicam institutionem particeps iit indulgentiarum omnium ac privilegiorum, quae ab hac Apo­stolica Sede aliis per orbem sodalitatibus eiusdem nominis concessa sunt. - Eadem ecclesiae adhaeret, in qua est instituta. Quamvis enim Sodalitatis privilegia homines spectent, tamen indulgentiae complures, eius sacellum vel altare adeuntibus conces­sae, uti etiam privilegium altaris, loco adhaerent, ideoque sine speciali Apostolico induito neque avelli possunt neque transferri. Quoties igitur Sodalitas, quavis de causa, in aliam ecclesiam deduci contigerit, ad id novae litterae a Magistro generali expe­tantur. Si autem, destructa ecclesia, nova ibidem aut in vicinia aedificetur eodem titulo, ad hanc, quum idem esse censeatur locus, privilegia omnia atque indulgentiae transeunt, nullá requisita novae sodalitatis institutione. - Sicubi vero, post institutam canonice in aliqua ecclesia Sodalitatem, Conventus cum ecclesia Praedicatorum fuerit extructus, ad ecclesiam eius Conventus Sodalitas ipsa, prout de hire, transferatur. Quod si, peculiari aliquo in casu, de hac lege remittendum videatur, facultas esto Magistro generali Ordinis pro sua aequitate et prudentia opportune providendi; integro tamen sui Ordinis hire. VII. Ad ea, quae supra decreta sunt, quaeque naturam ipsam et constitutionem • Sodalitatis attingunt, quaedam accedere poterunt, quae ad bonum societatis regimen conferre videantur. Integrum est enim sodalibus statuta sibi condere, sive quibus tota regatur societas, sive quibus aliqui ad peculiaria quaedam Christianae pietatis officia, collatä etiam pecunia, si placuerit, saccis assumptis vel secus, excitentur. Cete­rum quaevis horum varietas non obest quominus indulgentiae possint acquiri a soda­libus, dummodo ea praestent, quae iis lucrandis ab Apostolica Sede praecepta sunt. Addita tamen huiusmodi statuta episcopo dioecesano probentur, eiusque moderationi maneant obnoxia; quod Constitutione Clementis VIII Quaecumque sancitum est. VIII. Rectorum electio, qui nempe Sodalitatis membra in piam societatem reci­piant, eorum rosariis benedicant, omnibus denique fungantur muneribus praeciquis, ad Magistrum generalem vel eius Vicarium, uti antea, spectet; tie consensu tamen Ordinarii loci, pro ecclesiis clero saeculari concreditis. 1 S. C. Indulg., die 20 Maii 1896.

Next

/
Thumbnails
Contents