Circulares literae dioecesanae anno 1898 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

114 Quo autem Sodalitati conservandae melius prospiciatur, Magistri generales ei rectorem praeficiant sacerdotem aliquem, in ecclesia, ubi est instituenda Sodalitas, certo munere fungentem vel certo fruentum beneficio, illiusque in hoc sive beneficio sive munere in posterum successores. Si, qualibet ex causa, desint ; Episcopis, uti iam est ab hac Apostolica Sede sancitum,1 facultas esto ad id muneris deputandi parochos pro tempore. IX. Quum haud raro peropportunum, quin etiam necessarium videatur, ut sacer­dos alius legitimi rectoris loco nomina inscribat, coronis benedicat aliaque praestet, quae ad ipsius rectoris officium pertinent, Ordinis Magister rectori facultatem • tribuat subdelegandi, non generatim quidem, sed in singulis casibus, alium idoneum sacer­dotem, qui eius vices gerat, quoties iusta de causa id opportunum indicaverit. X. Item, ubi Rosarii Sodalitas eiusque rector institui nequit, Magistro generali facultas esto designandi alios sacerdotes, qui fideles, indulgentias lucrari cupidos, Sodalitati propinquiori aggregent, et Rosariis benedicant. XI. Formula benedicendi Rosarii, seu Coronae, usu sacrata, inde a remotis tem­poribus in Ordine Sodalium Dominicanorum praescripta et in appendice romani Ritua­lis inserta, retineatur. XII. Etsi quovis tempore nomina possint legitime inscribi, optandum tamen ut solemnior illa receptio, quae, sive primis cuiusque mensis dominicis, sive in festis maioribus Deiparae haberi solet, apprime servetur. XIII. Unicum sodalibus impositum onus, citra tamen culpam, est Rosarium una­quaque hebdomada cum quindecim mysteriorum meditatione recitandum. Ceterum sua Rosario genuina forma servetur, ita ut coronae non aliter quam ex quinque aut decem aut quindecim granorum decadibus coalescant: item ne aliae cuiusvis formae rosarii nomine appellantur; denique ne humanae reparationis myteriis contemplandis, usu receptis, meditationes aliae sufficiantur, contra ea quae iam diu ab hac Apostolica Sede decreta sunt, id est, qui ab his consuetis mysteriis meditandis recesserint, eos Rosarii indulgentias nullas lucrari.2 Sodalitatum rectores sedulo curent ut, si fieri possit, quotidie, vel saltem quam saepissime, maxime in festis beatae Virginis, ad altare eiusdem Sodalitatis, etiam publice Rosarium recitetur; retenta consuetudine huic Sanctae Sedi probata, ut per gyrum cuiuslibet hebdomadae singula mysteria ita recolantur: gaudiosa in secunda et quinta feria; dolorosa in tertia et sexta ; gloriosa tandem in dominica, quarta feria et sabbato.3 1 S. C. Indulg., die 8 Ian. 1861. — 2 S. C. Indulg., die 13 Aug. 1726. — 8 S. C. Jndulg., die 1 Iui. 1839 ad 5.

Next

/
Thumbnails
Contents