Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
V.
49 V. Princeps anni dies, eaque sanctissimis gaudiis amplissima, qua redeuntis in vitam Christi Servatoris nostri propediem celebraturi sumus solemnia, ut Vobis Venerabiles Fratres ! singulis et universis, simul atque cunctis fidelibus vestrae curationi commissis, prospera eveniat ex animo precamur, hortamurque cum gentium Apostolo: „Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite ..............quae sursum sunt s apite . . . ."*) Quaeretis autem : si constituti Dominicum agrum excolere, electamque vineam „quam plantavit dextera Domini“2) fodere, vitiis evellendis et virtutibus serendis debitum adieceritis studium, cum ardente salvandarum animarum fervore coniunctum; sapietis: si verbo et exemplo, velut posita super candelabrum lucerna, curiatis fidelibus ita praeluxeritis „ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est."3) Ita sane, si „emendemus in melius, quae ignoranter peccavimus“,4) gloriosus Deus, qui sacro purificante ieiunio ad gaudia paschalia nos pertingere facit, annuaque Unigeniti sui Resurgentis solemnitate laetificat, concedet pariter propitius, ut per haec temporalia festa, quorum memoriam agimus in terris, ad aeternam quoque Eiusdem triumphantis pervenire mereamur in coelis. Qua solemni paternae exhortationis benevolique animi contestatione praemissa, attentionem Venerabiles Fratres! vestram excitare vacat ad faustitatis eventum, qui recurrentibus gaudiis paschalibus, aeque sanctae huic Ecclesiae Strigoniensi atque toti regno Hungáriáé auspicato mox obtinget. Intelligimus saecularem momoriam, die 23 labeqtis mensis Aprilis novies redeuntem martyrii quippe S. Adalberti Pra- gensium Episcopi, qui (anno 989, — ut communiter docent annalium paginae —) divino spiritu impellente in Pannoniam descendens „tentoria Israel dilatavit“5) in hac Pannonum terra, et christianae religionis beneficia, adiuvantibus aliis doctis viris bene multis, iisque pietate etiam undique conspicuis, in gentem nostram effundens, ipsum quoque — ut domestica traditio fert — S. Stephanum protoregem, patriae columen ac decus insigne, sacro regenerationis lavacro lustravit. Tametsi S. Adalbertus non multum temporis laboribus apostolicis impenderit in Pannoniae oris, nam (anno iam insequente 990) Romam profectus, inde (a Gregorio Papa V. anno 996) Pragam Bohemorum destinatus, ab his vero non admissus, in Prussiam abierit sum desiderio, quo^vehementer flagrabat, sanguinem pro Christo effundendi : tamen brevioris etiam suae in his regionibus morae manifesta reliquit vestigia, undique Nr. 2170. Cardinalis ad Clerum. De saecularibus S. Adalberti Ep. M. solemniis. 2) Col III. 1. — 2) Ps. 69. 16. — 8) Matth. V. 16. — l) Missale Kom. in ben. cin. — 8) Isaias 54. 2. \ 9