Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
V.
50 conspicua, totidemque flagrantis animarum zeli monumenta. Cuius quidem rei praeclarum suppeditat documentum veneranda illa antiquitas, incunabulisque ac regni originibus proxima aetas, quae s. Adalbertum vidit, eidemque martyrii laurea glorioso ac IX Calendas Maii (i. e. 23 Aprilis, feria VI. occurrente1) anni 997. e vivis dira morte erepto, coelitum tribuit etiam in Hungáriáé ecclesiis honores atque amplissimo cultu litux’gico prosequuta est. Quoniam vero nihil ad recordationem incundius illorum temporum memoria, quum fides Christiana occulto aurae coelestis afflatu in patrimonium data est populo nostro: saecularem, quae sese offert, martyrii s. Adalberti memoriam silentio premere aut praeterire non decet, is namque iure meritoque debitos sibi vindicat honores, siquidem unus ex gentis nostrae apostolis habetur, cui inter caeteros etiam in acceptis referenda christianae professionis accretio, cuius robore ac virtute universum genus Hungaricum, misera superstitione coecum, immanitate efferatum, moribusque tunc silvescens, humanitate excultum est. Igitur, licet successu aetatis, male auspicatis temporibus, pars gentis, multarum rerum Dei per Hungaros gestarum claritudine insignis, discesserit ab avitae fidei professione, cuius divina praecepta S. Adalbertus verbo docuit et exemplo propagavit; omnes tamen in societatem gaudiorum vocare iuvat, omnes laetari hac opportunitate decet, qui Christiana professione continentur, hancque communem ac charissimam patriam, sanguine avorum partam, cruoreque patrum madentem incolunt diliguntque. Etenim christiana nonnisi religio humanitatis nobis attulit consolidavitque beneficium, illa utilium laborum, agriculturae quippe ac industriae campum dilatavit, illa litteras optimasque artes ad incrementa excitavit, ac demum secundante coelesti aura, opitulanteque gentium educatrice et Matre Ecclesia, effecit ut tota morum Christianorum vis beneficiorum in venas universi generis Hungarici, velut abundatissimus amnis deflueret. Quae id eo meminisse iuvabat ut, tandem cedant falsae opinationes, mentibus inditae de Ecclesia, quasi sit gentis prosperitati adversa. Sed ad Te iam vota liceat convertere nostra invicte Christi heros, felicissime coelicola S. Adalberte, cuius gloriosum martyrii natalem, religiosa solemnitate devotaque mente mox celebrare parant posteri eorum, quos tu ad lumen veritatis condam deduxisti atque ad veram fidem convertere maturasti. Clarissime praeliator et adsertor nominis Christi, qui sanguinis pretio empta laetaris immortalitate, prospice e regione immortalitatis, ubi mente numquam tractata vigent gaudia, prospice hoc solum, patriam nostram, quae tuum praesidium numquam non imploravit et persensit: respice Pannonium oras et tua apud Deum intercessione fac, ut in laborioso hoc, quod sustinemus, certamine, valida nos omnes ope sustentet sua, religionemque cuius, semina olim sparseras, in pristinum adserat decorem. Respice hanc prae primis Sanctam Ecclesiam Strigoniensem, tuis honoribus dicatam subque tuo patrocinio positam, et tuis validis precibus interpositis effice, ut quotquot in excolendo Dominico agro desudamus, digni simus munere pastorali, atque si res postulaverit, tuo exemplo excitati, nedum commoda, verum incolumitatem et vitam quoque pro Christo devovere non dubitemus. In tuam demum fidem recipe, totam gentem et universam in h Fontes rerum Bohemicarum Tom. I. pag. 265.