Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

CIRCULARES DIOECESANAE. i. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! Anni curriculo feliciter reverso, quae ex Venerabili Clero accepi faustitatis omina, litteris undique officiosis et devotionem spirantibus nuncupata, gratias ago atque in sinum eorum, qui gratulationis fuere auctores, mensura conferta et coagi­tata refundo. Nr. 694. Cardinalis gra­tias habet pro votis. Inter sacerdotes, ad extremas regni oras Austriaeque finitimas curiones agentes, iam pridem disceptata erat quaestio et quidem tum privatim tum et vel maxime in congregationibus annuis, utrum testimonia promulgationis, quorum exem­plar Officio Archidioecesano quoque exhibitum fuit et qualia in nonnullis Austriae dioecesibus usuveniunt, habeant valorem dimissorialium ad effectum legitime cele­brandi matrimonii. Tenore quippe horum instrumentorum, typis impressorum, fides fit ex parte parochi de trinis ad mentem ss. Cone. Trid. promulgationibus, quin unico termino attingerentur canonica impedimenta detecta nec ne, quin porro ulla fieret mentio dimissionis. His testimoniis vel obiter inspectis, cuicunque patet, ea omnino carere illis solemnitatibus, quae a lege sunt, ac perinde nullo modo habere valorem dimissioralium ad effectum, de quo agitur. Rem tamen prius dicidere non est visum, quam expetita respectivi Rmi Ordinariatus mente, quae nuper ad nos deveniens, sic habet: „minime sufficere ex praescripto decreti „ Tametsiii (conc. Trid. sess. XXIV. c. 1. de ref. matr.), cum quo concordat statutum § 47. Instructionis : licentia matrimonio assistendi ab eo, cui competit tacite collata foederis coniugalis valori non obstat; attamen absque urgentissima necessitate copulationem non per­agat, cui a parocho vel ab Ordinario ipso facultas expressa haud facta est. Licentia mere praesumpta non sufficit nec iuvat, quod delegandi ius habens de ea requisitus reapse eam concessurus fuisset, aut rem postmodum ratam habeat. “ Quae in dilucidationem quaestionis protulisse atque pro congrua curionum notitia significasse sufficiat. Rrosynodale examen huius anni primum seu vernale diebus 4. et 5. Maii, alterum seu autumnale vero diebus 22. et 23. Septembris instituetur. Quod ad noti­tiam illorum, qui in uno alterove percontari voluerint, cum eo adnotato perfertur, ut hoc ipsum Officio Archidioecesano praevie significare non omittant. Nr. 868. Testimonia quaedam pro­mulgationis utrum habeant valorem dimis­sioralium. Nr. 869. Prosynoda- lium aximi- num terminus defigitur. i

Next

/
Thumbnails
Contents