Circulares literae dioecesanae anno 1897 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

2 Nr. 870. Normae in ex­peditione offi­ciosarum pe­cuniarum observandae. In Circularibus Dioecesanis litteris an. 1877. sub Nr. 3667. necnon an. 1884. sub Ni. 6172. publicatae fuerant normae penes expeditionem pecuniarum offi­ciosarum observandae. Quum vero normae hae a multis oblivioni traditae fuisse videantur, quia non observantur, et moles agendorum in Officio ADioecesano de die in diem accrescat, ne administratio dictarum pecuniarum, iusto molestior, pretiosique temporis dissipatrix ac consumptiva evadat, sed profecto etiam, ut ex inordinata rei huius gestione exurgere facile queunti confusioni occurratur, normae illae non tantum republicandae, sed pro novorum adiunctorum ratione iisdem majoris etiam claritatis gratia quaepiam adiicienda fuerunt. Ante omnia notandum venit, pecunias officiosas, quae ad Cancellariam meam promoveri debent aut solent duplicis esse generis, et quidem 1. tales, quae in ipsa Cancellaria administrantur et 2. quae statim ac perceptae fuerint, ulterius transpo­nuntur ad Cassarum administratores in V. Metrop. Capitulo. Prioris generis sunt omnes illae pecuniae, seu piae symbolae, quarum conspectus cum fine anni in Circularibus Dioecesanis litteris publicari solet; alterius vero generis sunt omnia illa pensa aut oblata, quae pro fundis assecurationis contra incendii damna, item instituti S. Adal­bert^ deficientium ac emeritorum Presbyterorum, auxiliari, pensionali docentum, seminariali, ad Cancellariam transponuntur, sed per hanc non administrantur, verum illico respectivis DD. Canonicis ac Cassarum Administratoribus administrandae con­signantur. a) Quod iam ad pecunias sub Nr. l-o memoratas attinet illae omnes cumu­lative in una charta suis rubricis provisa, specificentur, haecquae consignatio ipsa in duobus exemplaribus exarata, Cancellariae meae transponatur. Specimen huius consi­gnationis acquiri potest apud bibliopolam A. Buzárovits Strigonii. b) Pensa pro assecui’atione Dioecesana dependi solita, inscribantur formu- laribus impressis, quorum exemplaria pariter prostant in eadem taberna libraria. Horum unum Administrationi Cassae assecurationis consignabitur, alterum recogniti- onali cum perceptoris subscriptione munitum, abhinc remittetur. c) Oblata pro fundo instituti S. Adalberti penes duplicem distinctam con­signationem praesententur et si inter illa etiam census a subscripto Capitali soluti, comprehendantur, hoc expresse adnotetur. d) Simili modo consignentur symbolae pro fundo auxiliari oblatae, aeque penes distinctam duplicem consignationem. e) Non absimiliter debent transponi omnes pro fundo deficientium ac eme­ritorum destinatae symbolae. Ratio autem huius sub litt. b. c. d. e. comprehensae dispositionis est, quod singuli praeattactorum fundorum proprium habeant in archivo titulum, ad quem administrator Cassae referre reponereque debet omnia acta, quae in sui iustificationem penes revisionem rationum sunt necessaria ; jam vero si pecu­niae his fundis inferendae in cumulo, et non distinctim, ut nunc praescribitur, penes duplicem consignationem praesentarentur, confusio nonnisi sic evitari posset, si admi­nistrator Cassae, tot exemplaria, quot fundos administrat, ipse primum conficeret. Unde et dispendium temporis, et molestior pecuniarum manipulatio prono fluerent, ut adusque, alveo. f) Pensa docentum pro fundo eorumdem pensionali, pariter ultra promo-

Next

/
Thumbnails
Contents