Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

V.

43 y. SACRORUM RITUUM CONGREGATIO. I. DECRETUM GENERALE ANNIVERSARII DEDICATIONIS ECCLESIAE. Ad omnes in posterum controversias circa Anniversarium Dedicationis Ecclesiae penitus evellendas, S. R. C. in Comitiis pro nova Collectione authentica Decretorum evulganda, subsignata die ad Vaticanum habitis, statuit ac declaravit: I. Dedicationem Ecclesiae, eiusque proinde Anniversarium, esse festum Domini. II. Hinc Ecclesiae propriae Anniversarium, iuxta Rubricas solemnius et primarum, aliis quibuscumque locorum festis, etiam Patroni aut Titularis, esse per se praeferendum, tam in occursu quam in concursu; permitti nihilominus, ut Patroni festum, cuius­cumque sit personalis dignitatis, ratione feriationis praedicto Anniversario praeferatur. III. Anniversarium vero Dedicationis Ecclesiae non propriae, uti secundarium haben­dum esse, et si cum aliis quibuscumque festis occurrat vel concurrat, servandas esse Rubricas et Decretum Gen. super primariis et secundariis festis. IV. Eiusdem autem Dedicationis Ecclesiae, sive propriae sive non propriae, Anniversario occurrente vel concurrente cum festis solemnioribus universalis Ecclesiae, haec semper illi praevalere, personali etiam dignitate posthabita, iuxta Rubricas. V. Quamvis fixa esse debeat illa dies anniversaria Dedicationis Ecclesiae, quae infra annum a consecratione recurrit; nihilominus Episcopo Ecclesiam consecranti ius inhaerere, iuxta Decreta alias edita, aliam diem fixam, vel etiam Dominicam, dummodo in consecrationis actu, seligendi pro illius Anniversario quotannis solemnius celebrando : exceptis duplicibus primae et secundae classis universalis Ecclesiae, nec non quibuscumque Dominicis privilegi- atis, et duplicibus primae classis Ecclesiarum particularium. Atque ita servari mandavit. Die 4 Februarii 1896. CAL Card. ALOISI-MASELLA S. R. C. Praef. L. -j- S. A. Tripepi Secretarius. II. ALMERIEN. In Oppido vulgo Gérgal Dioeceseos Almeriensis in Hispana mos est, ut Dominica secunda Mensis Septembris in honorem Beatae Mariae Virginis, vespertinis horis fiat processio religiosa, in qua Imagines sive Reliquiae ipsius Beatae Virginis, ■ 7 Nr. 1441. Nr. 1442.

Next

/
Thumbnails
Contents