Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IV.

42 Nr. 1347. Indulgentiae pro visitatione hospitalium. torum, animae suffragiis ex Missarum celebrationibus provenientibus destituuntur, alia qua potest ratione, valeant adjuvari, eadeYrt Sac. Congregatio die 6 Aprilis 1745 re mature perpensa ad laudabile hujusmodi institum confovendum, omnibus et singulis utri- usque sexus Christi fidelibus, qui saltem corde contriti diebus in Coena Domini, ac Para- sceve et Sabbato sancto orationi mentali, vel vocali in Suffragium Fidelium Defunctorum unam saltem horam devote impenderint, indulgentiam septem annorum totidemque quadra­genarum Animabus Fidelium Defunctorum applicabilem in perpetuum concedendam esse censuit. De quibus facta per me infrascriptum Secretarium die 10 ejusdem mensis San­ctissimo D. N. relatione, Sanctitae sua votum Sac. Congregationis approbando benigne annuit. C. Card. Hieronymis praef Loco f Sigilli A. M. Erba Prot. Apóst. Secret. Cum vero eidem Sac. Congregationi delatum fuerit, populi frequentiam ac devotionem erga sacras functiones in enuntiato triduo ex Ecclesiae ritu vel consuetudine ad reco­lenda Sacra Dominicae Passionis mysteria fieri solitas, in aliquibus locis tepescentem excitari posse, si indulgentias praedictas ad omnes utriusque sexus ejusmodi sacris functionibus interessentes extenderetur; eadem Sac. Congregatio die 30 Martii 1751 attentis expositis rescribendum esse censuit, „Interessentes ejusmodi functionibus prae­fata indulgentia gaudere, dummodo, ut praefertur, orent.“ De quibus facta per me infrascriptum ejusdem Sac. Congregationis Secretarium die 3 Aprilis eiusdem anni SSmo D. N. relatione, Sanctitas Sua votum Sac. Congregationis confirmando benigne annuit. Fr. J. Card. PORTOCARRERO, Praef. A. M. ERBA, Prot. Apostolicus Secret. URBIS ET ORBIS. Cum fei. rec. Pius VI. per edictum Eminentissimi sui in Urbe Vicarii sub die 28 Februarii 1778 indulgentiam centum dierum elargitus esset omnibus Christi- fidelibus, qui ad publica xenodochia se conferunt ad charitatis actus erga infirmos excercendos, dubium exinde ortum est, utrum haec indulgentia pro Urbe tantum sit elargita, vel pro Orbe universo, hinc SSmus D. N. Pius PP. IX. ad meas humillimas benigne declaravit, hanc concessionem non ad Urbem tantum sed ad omnes totius catholici Orbis Christifideles extendi. Praesenti in perpetuum valituro absque ulla Brevis expeditione. Non obstantibus in contrarium facientibus quibuscumque. Datum Romae ex Secretaria Sacrae Congregationis Indulgentiarum die 23 Augusti 1861. F. Card. ASQUINIUS, Praef. A. Archipr. PRINZIVALLI, Substit. Datum S tri gonii, 5 Martii, 1896. Claudius Card. AEppus.

Next

/
Thumbnails
Contents