Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
CIRCULARES DIOECESANAE. i. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! Jesu auspice ac duce novum nuper eumque festis millenaribus solemnem occipientes annum, non potuimus vehementer non commoveri gratulationibus ac votis, quae pro nostra incolumitate nuncupata legimus ac explicata in officiosissimis litteris a Venerabili Adioeceseos Clero undique ad nos datis. Nihil siquidem libentius videmus, quam tenerrimam devotissimorum filiorum in Archipraesulem pietatem, qua iidem pro re nata non tantum fausta quaeque ominantur, verum adhaerere quoque sese Patri eique duci obedire paratos esse testantur. Profecto egregii hi devotionis ac obsequii sensus faustissima praebent novi anni auspicia, pignora etenim sunt illius zeli ac studii, quo in sacro munere obeundo et animarum salute quaerenda sacerdotes Domini, decet incendi. Quare par est ut vicissim et nos pro paterno affectu haud absimilem Venerabili Clero praestemus optimam voluntatem, quam hisce singulis et universis, qui gratulationis sincerae fuerunt auctores significamus et nuncupata prosperitatis vota in sinum ominantium mensura conferta et coagita refundimus, adprecantes ut sub sanctissimi nominis Jesu praesidio summa semper inter ministros Christi vigeat consensio animorum, floreat coniunctio voluntatum, ex qua non minorem percipiet Ecclesia utilitatem, quam Patria salutem, nos vero omnes decorem. Progredientes ita in semita recta, sanctissimi nominis Jesu ope ac robore adiuti, praestabimus procul dubio plurima, quae nostris viribus videntur impervia. Eia igitur Venerabiles Fratres! sanctissimum nomen Jesu, quod totam in se fidei professionem complectitur, iugiter invocemus, atque in Eo, quod perierat quaeramus et instauremus: nomen hoc sanctissimum sit fundamentum, robur, virtus atque splendor omnium. Ipsa alma Dei Genitrix Virgo, Magna Hungarorum Domina, totius militantis Ecclesiae spes et tutela firmissima, quae prima ineffabile Jesu nomen didicit ab Angelo, intercedat pro nobis apud Filium, quem sedentem ad dexteram Patris verum Deum verumque hominem profitemur et Jesum nostri dominantem socia professione confitemur. Veniat ergo in cor nostrum Jesus, sic tandem Vos alloquimur Venerabiles Fratres ! cum divo Bernardo, veniat in cor nostrum Jesus, et inde saliat in os, et ecce ad exortum nominis lumen nubilum omne diffugit, redit serenum. 0 Jesu, spes suspirantis Ecclesiae, o nomen super omne nomen! Pietatis omen ! Nr. 108. Vota Cardinalis AEppi ad Clerum.