Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XXIX.
220 Nr. 6715. Cardinalis ad Clerum. "V esperascente iám anno, quem, natalis patriae millesimi memoriam obeuntes celebravimus undique solemnem, haud sine commotione animi respicimus ad exactas sanctae laetitiae ferias, novitate mirabiles, ubi iustae in tanta rerum inclinatione obliti causarum acerbitatis, deponentesque tristes voluntaria oblivione malorum imagines, voluptatem nostram liquidissimam, cum universae gentis laetitia sociavimus. Dies hi laetiores, communibus omnium votis ac certantibus, omni caerimoniarum genere religionis simul atque patriae amori consecrati, cum praeclaris mensium superiorum solemniis debita pietate peractis, cumque festivitatibus civilibus, externa pompa, insolito item splendore atque magna frequentia celebratis, evanuerunt, non item avita virtus et paterna haereditas, quae nos ad studium et amorem patriae vocavit, ad eumque palam publice profitendum et inusitato etiam modo manifestandum stimulis gloriae ferventioribus concitavit. Nunc vero, quum extrema anni, acceptorum munerum coelestium renovare iubent memoriam, dum sublatis in coelum oculis iteratas D. 0. M. gentium Patri et sospitatori omnipotenti gratias agimus, quod nos nostramque gentem universam, licet immeritam, tot tantisque cumulaverit sequestra Magna Domina beneficiis, haud absimilibus animi sensis, verbis item paternae dilectionis in exitu veteris novique limine anni affari vos cupimus Ven. Fratres! qui socii laborum estis apostolicorum simul atque dolorum, portantes pondus diei et aestus: qui insuper unius eiusdemque sanguinis necessitudine coniuncti, caro estis de nostra carne ac filii praedilectae patriae. Quod igitur caput est Yen. Fratres, concordibus hodie precibus adeuntes thronum divinae Maiestatis, fervidius ac alias unquam oremus, ut qui petentibus postulata concesserat, eosdem non deserens ad praemia futura disponat; simulque resuscitemus gratiam, quae data est nobis per manuum impositionem, quo digni simus eius ministri, qui nos coelesti mandato instructos misit ut doceremus omnes gentes. Scimus etenim legiferum nostrum esse Christum, quem Deus constituit doctorem universorum, qui „apparuit omnibus hominibus erudiens nos ut abnegantes omnem impietatem et saecularia desideria, sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo.“1 Omnes itaque diligentiae numeros in excolenda vinea Domini implentes, in primis, quia sal terrae et lux mundi esse debetis, sana doctrina vitaeque integritate fidelibus praelucete „ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi."2 Quoniam vero ministri sumus Christi, fidei consummatoris nostrae ac pacis auctoris, monemus Vos Ven. Fratres ac obsecramus tamquam filios ut sedula navitate custodiatis etiam his male feriatis diebus sanctae religionis decora, fervoremque ecclesiasticum cum patriae amore societis ut in pristinum florem restituatur. Quas si sectemini virtutes Ven. Fratres magnique nominis maiorum exempla, non utique difficile erit perferre labores, tolerare dolores et alacri animo praelia Domini dimicare. Ut autem cunctis moliminibus vestris „pro Deo et Patria“ suscipiendis secundet sua semper coelesti aura Spiritus Sanctus, est quod vobis singulis et universis, pro novi anni auspicio bene ominatis verbis praecamur, dilectionis demum adiicentes paternae testem, archipraesuleam benedictionem. 1 Tit.II. 11. 12. — 2 Eph. IV. 12.