Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXIX.

LEO PP. XIII. Dilecto Filio Nostro CLAUDIO tit. S. Martini in Montibus S. R. E. Presbytero Cardinali YASZARY Arcliiepiscopo Strigoniensi. Strigonium. XXIX. Dilecte Fili Noster. Salutem et Apostolicam benedictionem. Quas Christi natali redeunte die, litteras ad Nos dedisti observantiae testes libenter admodum accepimus. Multa quidem attigisti de caritate Nostra tum erga te tum in universam Hunga- rorum gentem ; quae omnia te memori animo fovere pergratum habemus. De benevolentia autem quam tibi populoque tuo in posterum etiam adhibituri sumus minime dubites. Interea, dum de delato officio gratias agimus, apostolicam benedictionem, dilectionis Nostrae pignus, tibi ac fidelibus tuae vigilantiae commissis aman­tissime impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XXI. Decembris MDCCCXCVL, Pontificatus Nostri anno decimo nono. LEO PP. XIII. m. p. Nr. 6650. 36

Next

/
Thumbnails
Contents