Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XXVII.
207 XXVII. Bme Pater! Archiepiscopus Strigoniensis ad pedes S. V. provolutus supplex implorat ut ob inopiam Confessariorum Ctifideles Suae Dioecesis qui infra unam vel duas uniuscujusque mensis Hebdomadas Sacramentalem Confessionem peragere solent, omnes et singulas Plenarias indulgentias eo temporis intervallo consessas lucrari possint et valeant absque Sacramentali Confessione praescripta pro singulis indulgentiis plenariis lucrandis, dummodo tamen reliqua quae ad eas consequendas injuncta sunt rite praestiterint. Et Deus etc. Vigore specialium facultatum a SSmo D. N. Leone P. XIII. tributarum, S. Congtio indulgentiis Sacrisque Reliquiis praeposita, attenta Confessariorum inopia, benigne annuit pro gratia ita ut Christifideles Dioecesis Strigoniensis, qui infra unam vel duas hebdomadas uniuscuiusque mensis Sac. Confessionem peragere solent, omnes et singulas plenarias Indulgentias eo temporis intervallo concessas absque Sac. Confessione, pro singulis Indulgentiis plenariis praescripta lucrari possint et valeant, dummodo lethalis culpae post ultimam Confessionem consii non sint et cetera opera iniuncta rite exe- quantur. Praesenti ad triennum valituro absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. Congnis die 28. Septembris 1896. L. -f- S. A. Card. Steinhuber, Praef. Ope clementissimae resolutionis regiae, sub Nr. 54354. Viennae die 19 Sept. respective sub Nr. 55455 in Schönbrunn die 24 Sept. datae, benigne nominati sunt: Aschenbrier Antonius c. et r. capell. aulicus, in regia scient, univ. prof. p. o. abbas tit. B. M. V. de campo Strigonien, s. s. Theol. Dr. — et Walter Julius mihi a secretis, s. s. Theol. Dr. in canonicos E. M. S. — item Haimos Ignatius sémin. Strigon. vicerector ss. Theol. Dr. in canicum ad honores E. M. S. — Canonici eccl. collég. Posonien, renuntiati sunt: Lassú Ludovicus parochus ecclesiae Nagysúr, v. a. diaconus districtus Szered, s. s. Theol. Dr. — necnon Mezei Rudolphus parochus eccl. Eszter- gom-Bajna, v. a. diaconus surr, districtus Bajóth. Nr. 5339. Indultum Apostolicum Adioec. Strig. circa lucrandas indulg. plen. concessum. Nr. 5343. Novi E. M. Strigon. et eccl. collég. Posonien. Canonici. 34