Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XXVII.
208 Nr. 5372. Dubia circa celebrationem Missarum de Requiem privatarum resolvuntur. Agitata nuper in quodam sacerdotum coetu quaestione de nova celebrandarum pro Defunctis Missarum disciplina, decreto generali d. d. 19 Maii 1896 stabilita, dubia pro resolutione substrata enodamus ut sequitur: I. Missae privatae seu lectae nedum praesente, verum absente ac sepulto iam (non ultra biduum) cadavere, permittuntur omnibus anni diebus, exceptis tantum duplicibus I. cl. necnon Dominicis ac festis de precepto cuiuscunque sint ritus, item excepto triduo mortis Christi. Perinde non sunt prohibitae in festis II. classis abrogatis, si celebrentur a sacerdote, officio applicationis pro populo haud detento. II. Missae privatae de anniversario defuncti porro quoque prohibitae sunt in festis duplicibus et iuxta Rubricas atque Decreta permittuntur in semiduplicibus et ritus tantum inferioris festis. Attamen in quolibet Sacello sepulcreti seu coemeterii licite celebrantur Missae lectae nedum de Anniversario, verum mere privatae Defunctorum, seu quandocunque stipendium offerens Missam de Requiem postulaverit celebrandam, licet ea die occurat duplex sive maius sive minus. Itaque sub hoc capite comprehensae Missae privatae Defunctorum licet celebrentur in coemeteriorum capellis, prohibitae sunt nonnisi in festis dupl. I. et II. classis, omnibus Dominicis aliisque festis de praecepto servandis, Feriis, Vigiliis atque Octavis privilegiatis. Nr. 5341. Neoordinati Archidioecepresbyteri. Die 15 Octobris, sive festo s. Teresiae V. a. c. ministerio manuum Illmi ac Rmi Dni Josephi Eppi Boltizár, Vicarii mei Gralis, ordine s. presbyteratus initiati sunt sequentes titulum archidioeceseos habentes: Dobrozemszky Henricus, — Frászt Stephanus, — Glattfelder Julius, — Gyuricska Petrus, — Kiss Carolus, — Orbán Constantinus, — Thym Adolphus, — Trikál Josephus, — Uhlyárik Stephanus. Nr. 5340. Obitus Canonici Volfinau Josephi. Die 17 Octobris a. c. patienter toleratis diuturnae infirmitatis doloribus ac molestiis, identidem expiatus et coelesti cibo recreatus, sacro demum oleo instante morte delibutus, animam Deo reddidit piam Volfinau Josephus ins. collég, eccl. Tyr- navien. Custos et Canonicus, anno aetatis 62. ministerii altaris 38. — Oremus, ut in aeterna tabernacula recipi mereatur ab eo, qui mitis erat et humilis corde, cuiusque mansuetudinem tota sua vita numquam non imitabatur. Have pia anima! Nr. 5133. Mutationes in statu personali Cleri. Uuzna Alexander factus est parochus in Puszta-Vogyerád. — Administratores nominati sunt: Vibor Gabriel in Alsópéel, obtento a patrono praesentationis documento, — Preininger Aemilianus 0. S. Fr. in Péliföld-Sz.-Kereszt, — Zahrádka Ignatius in Csolnok, — Bartal Constantinus in Várkony, — Hermán Josephus in Bajna. Catechetae in metropoli regni nominati: Horváth Sigismundus, — Glattfelder Julius neopresbyter. — Cooperatores dispositi: Bognár Adam ad Tardoskedd, — Dékay Josephus ad G.-Sz.-Benedek, — Szabó Joannes ad Nagyölved, — Moravek Balthasarus ad Pöstyén, — Kryvald Otto ad Somorja, — Méhes Carolus ad D.-Szerdahely, — Simkó Joannes ad Kövesd, — Troch Paulus ad Galántha, — Ernyei Paulus ad G.-Újfalu, — item neomystae accepta missione: Orbán Constantinus ad Nagytapolcsány, —