Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXVI.

202 tica nulliter et de facto obtinuerant. NulUter enim obtinuisse ordines idem est atque irrito actu nulloque effectu, videlicet invalide, ut ipsa monet eius vocis notatio et con­suetudo sermonis; praesertim quum idem pari modo affirmetur de ordinibus quod de beneficiis ecclesiasticis, quae ex certis sacrorum canonum institutis manifesto erant nulla, eo quia cum vitio infirmante collata. Huc accedit quod, ambigentibus nonnullis quinam revera episcopi, rite et recte ordinati, dici et haberi possent ad mentem Ponti­ficis, hic non multo post, die XXX octobris, alias subiecit litteras in modum Brevis: atque, Nos, inquit, haesitationem huiusmodi tollere, et serenitati consientiae eorum qui schismate durante ad ordines promoti fuerant, mentem et intentionem quam in eisdem litteris Nostris habuimus clarius exprimendo, opportune consulere volentes, declaramus eos tantum episcopos et archiepiscopos qui non in forma Ecclesiae ordinati et consecrati fuerunt, rite et recte ordinatos dici non posse. Quae declaratio, nisi apposite ad rem Angliáé praesentem, id est ad Ordinale eduardianum, spectare debuisset, nihil certe confecerat Pontifex novis litteris, quo vel haesitationem tolleret vel serenitati conscientiae consuleret. Ceterum Apostolicae Sedis documenta et mandata non aliter quidem Legatus intellexit, atque ita eis rite religioseque obtemperavit: idque pariter factum a regina Maria et a ceteris qui cum ea dederunt operam ut religio et instituta catholica in pristinum locum restituerentur. Auctoritates quas excitavimus Iulii III et Pauli IV aperte ostendunt initia eius disciplinae quae tenore constanti, iam tribus amplius saeculis, custodita est, ut ordinationes ritu eduardiano, haberentur infectae et nullae; cui disciplinae amplissime suffragantur testimonia multa earumdem ordinationum quae, in hac etiam Urbe, saepius absoluteque iteratae sunt ritu catholico. — In huius igitur disciplinae obser­vantia vis inest opportuna proposito. Nam si cui forte quidquam dubitationis resideat in quamnam vere sententiam ea Pontificum diplomata sint accipienda, recte illud valet: Consuetudo optima legum interpres. Quoniam vero firmum semper ratumque in Ecclesia mansit, Ordinis sacramentum nefas esse iterari, fieri nullo pacto poterat ut talem con­suetudinem Apostolica Sedes pateretur tacita ac toleraret. Atqui eam non toleravit solum, sed probavit etiam et sanxit ipsa, quotiescumque in eadem re peculiare aliquod factum incidit iudicandum. Duo eiusmodi facta in medium proferimus, ex multis quae ad Supremam sunt subinde delata: alterum, anno MDCLXXXIV, cuiusdam Calvinistae Galli, alterum, anno MDCCIV, Ioannis Clementis Gordon; utriusque secundum rituale eduardianum suos adepti ordines. In primo, post accuratam rei investigationem, con­sultores non pauci responsa sua, quae apellant vota, de scripto ediderunt, ceterique cum eis in unam conspirarunt sententiam, pro invaliditate ordinationis: tantum quidem ratione habita opportunitatis, placuit Cardinalibus respondere: Dilata. Eadem vero acta repetita et ponderata sunt in facto altero: quaesita sunt praeterea nova consul­torum vota, rogatique doctores egregii e Sorbonicis ac Duacenis, neque praesidium ullum perspicacioris prudentiae praetermissum est ad rem penitus pernoscendam. Atque hoc animadvertisse oportet quod, tametsi tum ipse Gordon cuius negotium erat, tum aliqui consultores inter causas nullitatis vindicandae etiam adduxissent illam prout puta­batur ordinationem Parkerii, in sententia tamen ferenda omnino seposita est ea causa, ut documenta produnt integrae fidei neque alia ratio est reputata nisi defectus formae et intentionis. Qua de forma quo plenius esset certiusque iudicium, cautum fuerat ut

Next

/
Thumbnails
Contents