Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XXVI.
203 exemplar Ordinalis anglicani suppeteret; atque etiam cum eo singulae collatae sunt formae ordinandi, ex variis orientalium et occidentalium ritibus conquisitae. Tum Clemens XI, Cardinalium ad quos pertinebat consentientibus suffragiis, ipsémét feria v, dio XVII április MDCCIV, decrevit: „Ioannes Clemens Gordon ex integro et absolute ordinetur ad omnes ordines etiam sacros et praecipue presbyteratus, et quatenus non fuerit confirmatus, prius sacramentum Confirmationis suscipiat.“ Quae sententia, id sane considerare refert, ne a defectu quidem traditionis instrumentorum quidquam momenti duxit: tunc enim praescriptum de more esset ut ordinatio sub conditione instauraretur. Eo autem pluris refert considerare, eamdem Pontificis sententiam spectare universe ad omnes Anglicanorum ordinationes. Licet enim factum attigerit peculiare, non tamen ex peculiari quapiam ratione profecta est, verum ex vitio formae, quo quidem vitio ordinationes illae aeque afficiuntur omnes: adeo ut, quoties deinceps in re simili decernendum fuit, toties idem Clementis XI communicatum sit decretum. Quae quum ita sint, non videt nemo controversiam temporibus nostris exsuscitatam, Apostolicae Sedis iudicio definitam multo antea fuisse: documentisque illis haud satis quam oportuerat cognitis, fortasse factum ut scriptor aliquis catholicus disputationem de ea libere habere non dubitarit. Quoniam vero, ut principio monuimus, nihil Nobis antiquius optatiusque est, quam ut hominibus recte animatis maxima possimus indulgentia et caritate prodesse, ideo iussimus in Ordinale anglicanum, quod caput est totius causae, rursus quam studiosissime inquiri. In ritu cuiuslibet sacramenti conficiendi et administrandi iure discernunt inter partem caeremonialem et partem essentialen, quae materia et forma appellari consuevit. Omnesque norunt, sacramenta novae legis, utpote signa sensibilia atque gratiae invisibilis efficientia, debere gratiam et significare quam efficiunt et efficere quam significant. Quae significatio, etsi in toto' ritu essentiali, in materia scilicet et forma, haberi debet, praecipue tamen ad formam pertinet; quum materia sit pars per se non determinata, quae per illam determinetur. Idque in sacramento Ordinis manifestius apparet, cuius conferendi materia, quatenus hoc loco se dat considerandam, est manuum impositio ; quae quidem nihil definitum per se significat, et aeque ad quosdam Ordines, aeque ad Confirmationem usurpatur. — Iamvero verba quae ad proximam usque aetatem habentur passim ab Anglicanis tamquam forma propria ordinationis presbyteralis videlicet: Accipe Spiritum Sanctum, minime sane significant definite ordinem sacerdotii vel eius gratiam, et potestatem, quae praecipue est potestas consecrandi et offerendi verum corpus et sanguinem Domini,J eo sacrificio, quod non est nuda commemoratio sacrificii in Cruce 'peracti.2 Forma liuiusmodi aucta quidem est postea iis verbis, ad officium et opus presbyteri: sed hoc potius convincit, Angli- canos vidisse ipsos primam eam formam fuisse mancam neque idoneam rei. Eadem vero adiectio, si forte quidem legitimam significationem apponere formae posset, serius est inducta, elapso iam saeculo post receptum Ordinale eduardianum ; quum propterea, Hierarchia extincta, potestas ordinandi iam nulla esset. Nequidquam porro auxilium causae novissime arcessitum est ab aliis eiusdem Ordinalis precibus. Nam, ut cetera praetereantur quae eas demostrent in ritu anglicano minus sufficientes proposito, unum hoc argumentum sit instar omnium, de ipsis consulto detractum esse 1 Trid. Sess. XXIII, de sacr. Ord., can. 1. — 2 Trid. Sess. XXII. de sacrif. Missae, can■ 3.