Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXVI.

201 sine quibus sacrae odinationes non valeant, sed debebant attinere proprie ad providen­dum de ordinibus sacris in eo regno, prout temporum monebant rerumque conditiones expositae. Hoc ipsum, praeter quam quod ex natura et modo eorumdem documento­rum perspicuum est, inde pariter liquet, quod alienum prorsus fuisset, ita velle de iis quae sacramento Ordinis conficiendo necesse sunt, propemodum commonefieri Lega­tum, eumque virum cuius doctrina etiam in Concilio Tridentino eluxerat. Ista probe tenentibus non difficulter patebit quare in litteris Iulii III ad Legatum apostolicum, perscriptis die VIII martii MDLIV, distincta sit mentio de iis primum, qui rite et legitime promoti, in suis ordinibus essent retinendi, tum de iis, qui non promoti ad sacros ordines, possent, si digni et idonei reperti fuissent, promoveri. Nam certe definiteque notatur, ut reapse erat, duplex hominum classis: hinc eorum qui sacram ordinationem vere suscepissent, quippe id vel ante Henrici secessionem, vel si post eam et per ministros errore dissidiove implicitos, ritu tamen catholico consueto; inde aliorum qui initiati essent secundum Ordinale eduardianum, qui pro- pterea possent promoveri, quia ordinationem accepissent irritam. Neque aliud sane Pontificis consilium fuisse, praeclare confirmat epistola eiusdem Legati, die XXIX ianuarii MDLV, facultates suas episcopo Norwicensi demandantis. Id amplius est potis­sime considerandum quod eae ipsae Iulii III litterae afferunt, de facultatibus pontifi­ciis libere utendis, etiam in eorum bonum quibus munus consecrationis, minus rite et non servata forma Ecclesiae consueta, impensum fuit: qua quidem locutione ii certe designabantur qui consecrati erant eduardiano ritu; praeter eam namque et catholicam formam alia nulla erat eo tempore in Anglia. Haec autem apertiora fient commemorando legationem quam Philippus et Maria reges, suadente Cardinali Polo, Romam ad Pontificem februario mense MDLV miserunt. Regii oratores, viri tres admodum insignes et omni virtute praediti, in quibus Thomas Thirlby episcopus Eliensis, sic habebant propositum, Pontificem de conditione rei religiosae in eo regno notitia ampliore edocere, ab ipsoque in primis petere, ut ea quae Legatus ad eiusdem regni cum Ecclesia reconciliationem curaverat atque effecerat, haberet rata et confirmaret: eius rei causa omnia ad Pontificem allata sunt testimonia scripta quae oportebat, partesque Ordinalis novi proxime ad rem facientes. Iamvero Paulus IV legatione magnifice admissa, eisdemque testimoniis per certos aliquot Cardinales diligenter discussis, et habita deliberatione matura, litteras Praeclara carissimi sub plumbo dedit die XX Iunii eodem anno. In his quum comprobatio plena et robur additum sit rebus a PoIq gestis, de ordinationibus sic est praescrip­tum : . . . qui ad ordines ecclesiasticos ... ab alio quam ab episcopo rite et recte ordinato promoti fuerunt, eosdem ordines ... de novo suscipere teneantur. Quinam autem essent episcopi tales, non rite recteque ordinati, satis iam indicaverant superiora documenta, facultatesque in eam rem a Legato adhibitae: ii nimirum qui ad episcopatum, sicut alii alios ad ordines promoti essent, non servata forma Ecclesiae consueta, vel non servata Ecclesiae forma et intentione, prout Legatus ipse ad episcopum Norwicensem scribebat. Hi autem non alii profecto erant nisi qui promoti secundum novam ritualem formam ; cui quoque examinandae delecti Cardinales attentam operam dederant. Neque praeter­mittendus est locus ex eisdem Pontificis litteris, omnino rei congruens ; ubi cum aliis beneficio dispensationis egentibus numerantur qui tam ordines quam beneficia ecclesias-

Next

/
Thumbnails
Contents