Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXV.

194 non secns est ac lectissimum germen, virtutis omnis flores in praesentia emittens, quibus probemur Deo, fructus deinde allaturum qui perpetuo maneant: Nosse enim te consummata iustitia est, et scire iustitiam et virtutem tuam radix est immortalitatisI — Admonet locus ut unum adiiciamus, attinens nimirum ad officia virtutum quae iure suo postulat fides. Est inter eas poenitentiae virtus, eiusque pars etiam est absti­nentia, non uno nomine et debita et salutaris. In quo quidem si filios suos Ecclesia clementius in dies habet, at videant ipsi diligentiam sibi omnem esse adhibendam ut indulgentiam maternam aliis compensent officiis. Libet vero in hanc pariter causam eumdem Rosarii usum cum primis proponere, qui bonos poenitentiae fructus, maxime ab angoribus Christi et Matris recolendis, aeque potest efficere. Nitentibus igitur ad summum bonorum, sane quam providenti consilio hoc Rosarii audiumentum exhibitum est, idque tam promptum omnibus atque expeditum ut nihil magis. Quivis enim religione vel mediocriter institutus eo facile uti et cum fructu potest; neque res est tanti temporis quae cuiusquam negotiis afferat moram. Opportunis clarisque exemplis abundant annales sacri: satisque est cognitum multos semper fuisse, qui vel sustinentes graviora munera, vel curis operosis distenti, hanc tamen pietatis consuetudinem nullo unquam die intermisere. — Qua cum re suaviter congruit intimus ille religionis sensus quo animi erga coronam sacram feruntur, ut eam adament tamquam individuam vitae comitem fidumque praesidium : eamdemque in agone supremo complexi, auspicium dulce teneant ad immarcescibilem gloriae coro­nam. Auspicio plurimum favent beneficia sacrae indulgentiae, si perinde habeantur ac digna sunt: his enim amplissime Rosarii institutum a Decessoribus Nostris et a Nobis- metipsis est auctum. Eaque certe et morientibus et vita functis, quasi per manus misericordis Virginis impertita, valde sunt profutura, quo maturius expetitae pacis lucis­que perpetuae fruantur solatiis. Haec, Venerabiles Fratres, permovent Nos ut formam pietatis tam excel­lentem, tamque utilem ad capiendum salutis portum, laudare et commendare gen­tibus catholicis ne cessemus. Sed alia praeterea id ipsum suadet causa gravissima de qua iam saepius litteris et allocutione animum aperuimus. — Videlicet, quum Nos quotidie acrius ad agendum impellat id votum, quod ex divino Christi Iesu Corde concepimus, initae dissidentium reconciliationis fovendae, intelligimus quidem hanc praestantissimam unitatem nulla re melius parare posse et adstringi quam san­ctarum precum virtute. Observatur exemplum Christi, qui ut alumni disciplinae suae essent in fide et caritate unum, effusa ad Patrem obsecratione rogavit. Deque valida in idem deprecatione Matris eius sanctissimae, illustre documentum in his­toria est apostolica. In qua commemoratur primus discipulorum coetus, promissam almi Spirius amplitudinem magna spe flagitans et expectans; simulque Mariae prae­sentia comprecantis singulariter commemoratur: Hi omnes erant perseverantes unani­miter in oratione cum Maria matre Iesu.2 Ut igitur ad eam, tamquam ad unitatis fau­tricem et custodem eximiam, recte se Ecclesia exoriens precando adiunxit, id similiter his temporibus per orbem catholicum fieri peropportunum est; toto praesertim Octobri, quem mensem iamdiu Nos divinae Matri, pro afflictis Ecclesiae temporibus implo­randae, deditum sacrumque sollemni Rosarii ritu voluimus. — Proinde caleat ubique 1 Sap. xv, 3. — Act. I. 14.

Next

/
Thumbnails
Contents