Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XXV.
195 huiusmodi precis studium, ad propositum in primis sanctae unitatis. Neque aliud quidquam Maria gratius acceptiusque fuerit, utpote quae Christo maxime coniuncta, maximopere id cupiat et velit ut qui uno eodemque donati sunt eius baptismate, una omnes eademque fide perfectaque caritate cum ipso et inter se cohaereant. — Eiusdem vero fidei mysteria augusta altius in animis per Rosarii cultum insideant, eo felicissimo fructu ut imitemur quod continent et quod promittunt assequamur. Interea munerum divinorum auspicem caritatisque Nostrae testem, singulis vobis cleroque ac populo vestro Apostolicam benedictionem peramanter impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum die XX. Septembris anno MDCCCXCVI, Pontificatus Nostri decimo nono. LEO PP. XIII. Dilecto Filio GULIELMO ALLIATA Praesidi Consilio Consociationi antimassonicae dirigendae primoque in eam rem Conventui disponendo. LEO PP. XIII. Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem. Catholicos homines in coetus cogi ut, episcopis auspicibus, religionis commoda tueantur ac provehant, pergratum Nobis accidit semper. Nostris autem optatis obsecundante perbenigne Deo, sic eiusmodi coetus in vario rerum genere quotidie sunt aucti, ut nihil admodum de iis relictum sit quae maxime ad Ecclesiae utilitatem conducunt, quod, in catholicis conventibus agitatum, proventus non inde aliquid ceperit. Nunc vero, Dilecte Fili, nuntiasti Nobis eo iam consilia Consociationis vestrae converti, ut delecti etiam universis nationibus viri Tridentum conveniant, quo scilicet adversus Massonum sectam, insolentius se in dies efflorentem, communibus studiis deliberent, animosque et sumant ipsi et inspirent aliis ad obsistendum ad decertandum acriores. Cetera ut praetereamus, unum est cur id consilii vehementer probetur. Inde etenim patet, latius populos intimam induere persuasionem, maxime a clandestinis societatibus publicae sacraeque rei parari damna. — Haec, Nos, allata partim extimescenda, opportunam omnem nacti occasionem, saepius persecuti sumus, dedita autem opera per Litteras Encyclicas „Humanum genus“ aliasque quas nomi- natim ad Italos, anno MDCCCXC iterumque MDCCCXCII dedicamus. Enimvero curarum Nostrarum instantiam haud exitus fefellit: et fructus inter consecutos propositum etiam istius aggrediendi coetus libentes censemus. Quem quidem coeuntium numero et praestantia, talem futurum confidimus, qualem et tractandarum rerum gravitas et sperandae utilitates postulant. — Eventus tamen ut optatis cumulate respondeat, omnino est opus ut qui adeunt in coetu manus ad radices applicent rationesque studiose inquirant, quibus contra progredientem sectarum vim efficacius sit enitendum. Has quidem rationes in Litteris Encyclicis nuper commemoratis copiose Nos exposuimus, que tamen omnes in id unum conferri possunt, ut in quibus maxime oppugnatio a Massonibus instituitur, in iis ipsis a vobis propugnatio suscipiatur. Oportet igitur ea pontificiae auctoritatis pi'ovidentiaeque documenta sic habeantur et maneant tamquam praescripta certaeque normae, quibus maxima cum religione obtemperetur, Nr. 4387. Breve Leonis PP. XIII. ad praesidem consociationis antimassonicae internatio- nalis.