Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XX.

169 flore nitente principe regio, item Elisabetha, Andreae regis filia, nonnullos alios nomine saltem commemorasse praestat Deiparae cultures patrios eosque eximios. Horum autem in serie locum primum obtinet Ludovicus rex noster, Magnus dictus, qui fausto inexspectatae super hostes victoriae eventu, nihil magis habuit anti­quius, quam ut B. Virgini, cuius auspiciis secundis, arduam victoriae retulit palmam gratias saltem tribueret congruas, si non posset debitas. Itaque Cellis ad B. Virgi­nem, quam „Matrem, Dominam Gloriosam, Regni Coronam, Advocatam et specialem Patronam“1 vocare consueverat „pulchro et miro opere construxit capellam . . .pre­tiosis utensilibus ad cultum divinum . . . decoravit“2 imo ensem quoque suum fortu­natum, argenteam inauratamque coronam, thecam reliquiis Sanctorum beatam gem­misque ornatam atque calicem de puro auro ad pedes B. M. Virginis deposuit in obsequium; hoc temporis etiam peregrinis conspicua. Belae IV, Stephani V, Andreae III, Caroli Roberti, Mathiae Corvini, Ferdinandi III regum apostolicorum innuisse sufficiat pietatem in Deiparam, sat abunde notam. Virorum tamen agmen horum claudere non possumus, quin mentionem faci­amus illius, quem pauci, norunt, nempe: Pauli Esterházy principis ac regni palatini, cuius virtutem patriae simul atque orbi loquuntur pietatis opera, quae in honorem Almae Virginis conscripsit. Licet, qui in elucubratione preclara de immaculato Virgi­nis conceptu, haec Dedicationis instar praefatus est: „Tuum o augustissima coelorum, terraeque imperatrix, Virgo Mater Dei Maria! praesidium et auxilium ad sanctos et venerabundos pedes tuos prostratus imploro, dum immemor debilitatis meae causam tam arduam.................immaculatae scilicet conceptionis tuae veritatem defendendam suscipio. Quid enim: theologum agam ? qui . . . inter tubarum clangores ac timpano- rum sonitus . . . gladiosque educatus . . . arma tractavi hostium tincta sanguine. Sane magnae temeritatis argui possem, nisi tuus, o Virgo Mater! me stimularet amor . . ,“3 non utique indigeat ulteriori commendatione, cuius eximiae pietatis Marianae perenne caeterum est documentum perpulchra illa ad Magnam Hungarorum Dominam oratio, ex oblivionis tenebris in lucem nuper prolata. Interrogatis iam Maioribus excussisque patriae Annalium paginis ac historiae monumentis, non possumus magna sane non capi admiratione rei, illum cernentes pietatis charitatisque ardorem, quo aliis quibuscunque vehementius incensi Patres nostri prisci ore, mente ac animo coluere coeli Reginam, praedicavere Beatam seu Magnam Dominam, ex qua totius regni gloria generisque universi laus et honos, velut ex fonte vivo dimanavit. Procul namque dubio, si quae domi aut foris decora, virtutumque sunt per Patres patrata facinora, non id genio nationis patrio vel forti­tudini bellicae, quam pietati potius tribuendum Marianae, de qua laus merito manet eximia nomini Hungarico sempiterna. Haec quidem libuit omnia opportune de pristino Augustissimae Virginis cultu ac devotione plane singulari, cogitatione repetere, instante alma Magnae Domi­nae die, qua primicerius regum divus Stephanus vitam degens, terrestrem, claudens- que eadem mox luce, coronam meruit coelestem; non alia profecto intentione, quam ut in domesticis, ob natalem patriae millesimum, laetitiis publicisque gratiarum 1 V. de dipl. a. 1368. Clariss. V. Bud. — 2 Thuróczi: Chronica Hungarorum P. III. c. 45. — 3 Speculum Immaculatum, edit. II. Tirnav. 1747.

Next

/
Thumbnails
Contents