Circulares litterae dioecesanae anno 1896 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XX.
170 solemniis, attentos redderemus animos, cui praeter opem divinam tanti beneficii copia, in acceptis sit referenda, utque simul ex rerum splendida memoria praeteritarum, auspicium capere vacet futurarum. Versantes in huius cogitatione rei „agnoscimus quidem o Domina ! quia peccavimus contra Filium tuum, Salvatorem nostrum et multum recessimus ab avito cultu magni dulcisque nominis tui: propter quod invenerunt nos mala sine numero.“i Ast rerum videntes inclinationem, Patrum memorabilia decora custodire, animos et exempla referre atque avitis magna voluntate vestigiis Maiorum omnino insistere decrevimus, qui Dominam colentes, amplissimis tuo praesidio beati sunt domi forisque felicitatis omnigenae deliciis. Mendicent, huius mundi nequam male sani homines, suas contra vim ac illuviem tot socialium malorum serpentium et grassantium medicinas ad Aesculapii aras, nos „populus tuus, liaereditas tua“ ad Te confugimus Domina, quae cum sis „fons universo orbi medicinam offerens“2 praestantissima nobis, precibus exorata assiduis, suppeditabis remedia et amoenae pacis praestabis pariter beneficia, quae quasi oliva, pacis symbolum, speciosa in campis celebraris. Illos itaque misericordes oculos ad nos converte vultuque benigno respice ut salvi simus omnibus diebus vitae nostrae. Resuscita in Hung'aris, supremis his saeculi senescentis, imo decrepiti annis atque in deteriora ruentis mundi temporibus, licet haud penitus exstinctum, certe remissum tantisper, fervorem amoris et obsequii studium. Respice gentem nostram universam ut sub umbra alarum tuarum crescat, floreat et arborescat omni genere virtutum, uti decet regnum hortumque Marianum. O vos aetherei plaudite cives: Haec est illa dies clara triumpho, Qua matrem placida morte solutam NATUS siderea suscipit aula. Quae Regina sedes proxima Christo, Alto de solio vota tuorum Audi; namque potes flectere NATUM, Virgo Mater: amas nos quoque natos.3 Nr. 3929. ,foannes Patak VADiaconus ord. districtus Kékkó'ensis et parochus Szklabonyaensis die 31. Iulii a. curr. post diuturniorem infirmitatem sacramentisque moribundorum provisus pie obdormivit in Domino. Dum animam defuncti solitis ad aram precibus commendo, concursum pro beneficio hocce tali ratione vacante reddito usque 15. Septembris a. curr. duraturum hisce publico. 1 Ex oratione Pauli Esterházy. — 2 S. Bonaventura. — 3 Hymnus in Assumpt. B. M. V. Breviarii Maurini. Datum Balaton-Fiired, festo B. M. V. ad Nives 1896. Claudius Card. AEppus.